bibliography:adams × lemmas:deus ×

63 résultats.


Sénèque le Père, Suasoriae , 4.1 Adams, p. 102

nouae oportet sortis is sit qui iubente deo canat , non eodem contentus utero quo inprudentes nascimur : quandam imaginem dei praeferat qui iussa exhibeat dei . More...


Minucius Felix, Octavius, 22.8 Adams, p. 56

aut cui testa sunt obscena demessa , quo modo deum violat qui hoc modo placat , cum si eunuchos deus vellet , posset procreare , non facere ? More...


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Arnobe, Adversus Nationes \ Disputationum Adversus Gentes, 1.41 Adams, p. 70

nonne illum Attin Phrygem abscisum et spoliatum uiro magnae matris in adytis deum propitium , deum sanctum Gallorum conclamatione testamini ? More...


Arnobe, Adversus Nationes \ Disputationum Adversus Gentes, 5.14 Adams, p. 53

nos auemus a nobis quid de diis dignum uel audire uel discere , at uero uos nobis mammarum expromitis exsectiones , amputationes uirilium ueretrorum , iras sanguinem furias , interitus uirginum uoluntarios et ex sanguine mortuorum flores atque arbores procreatas . More...


Augustin, De Ciutate Dei / De Civitate Dei, 6.9 Adams, p. 156

Adest enim dea Virginiensis et deus pater Subigus , et dea mater Prema et dea Pertunda , et Venus et Priapus . More...


Augustin, De Ciutate Dei / De Civitate Dei, 6.9 Adams, p. 157

Si est ulla frons in hominibus , quae non est in numinibus , nonne , cum credunt coniugati tot deos utriusque sexus esse praesentes et huic operi instantes , ita pudore adficiuntur , ut et ille minus moueatur et illa plus reluctetur ? More...


Tertullien, Adversus Praxeam, 16 Adams, p. 105

Scilicet et haec nec de filio dei credenda fuisse , si scripta non essent , fortasse non credenda de patre , licet scripta , quem isti in vulvam Mariae deducunt , et in Pilati tribunal impenunt , et in monumento Ioseph reconcludunt . More...


Priapées, Priapea, 29.3-29.5 Adams, p. 9

sed cum tu posito deus pudore ostendas mihi coleos patentes , cum cunno mihi mentula est uocanda . More...


Sulpice-Sévère, Chronica/Historia Sacra, 1.5.3 Adams, p. 190

id oppidum infame incolis , uiris in uiros irruentibus , atque ob id inuisum Deo fuisse traditur . More...


Firmicus Maternus, Julius, De Errore Profanarum Religionum, 12.2 Adams, p. 198

quod deus suus in cygno fallit , in tauro rapit , ludit in satyro et , ut liberalis in flagitiis esse consuescat , quod inclusam regiam uirginem auro largiter fluente corruperit . More...


Lactance, Institutiones Divinae / Divinarum Institutionum, 1.20.36 Adams, p. 91

Tutinus , in cuius sinu pudendo nubentes praesident , ut illarum pudicitiam prior deus delibasse uideatur , More...


Ovide, Metamorphoses, 9.497 Adams, p. 185

— di nempe suas habuere sorores More...


Tertullien, De Carne Christi, 19 Adams, p. 105

Oro vos , si dei spiritus non de vulva carnem participaturus descendit in vulvam , cur descendit in vulvam ? More...


Priapées, Priapea, 29 Adams, p. 36

Obscenis , peream , Priape , si non uti me pudet inprobisque {inprobisque} probris . sed cum tu posito deus pudore ostendas mihi coleos patentes , cum cunno mihi mentula est uocanda . More...


Quintilien, Institutio Oratoria / Institutiones Oratoriae, 8.3.44-8.3.45 Adams, p. 142

sed quoniam vitia prius demonstrare aggressi sumus , ab hoc initium sit , quod vocatur , sive mala consuetudine in obscenum intellectum sermo detortus est ( ut ductare exercitus et patrare bella , apud Sallustium dicta sancte et antique ridentibus , si dis placet ; quam culpam non scribentium quidem iudico sed legentium , tamen vitandam , quatenus verba honesta moribus More...


Cicéron, de Diuinatione / de Divinatione / de Divinatione ad M. Brutum, 1.60 Adams, p. 181

ut aut cum matre corpus miscere videatur aut cum quovis alio vel homine vel deo More...


Jean Cassien, De Incarnatione Domini Contra Nestorum, 1.5.5 Adams, p. 190

non ergo ad intellegentiam inbecillitatis nostrae secundum experimentorum uisibilia documenta facientes coniecturam de aequalibus se inuicem ingredientibus creaturis putemus deum More...


Ovide, Fasti , 1.437-1.438 Adams, p. 56

at deus obscena nimium quoque parte paratus omnibus ad lunae lumina risus erat . More...


Vulgate, Habakkuk, 49.25 Adams, p. 105

Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae . More...