bibliography:adams × lemmas:Uenus ×

82 résultats.


Firmicus Maternus, Julius, De Errore Profanarum Religionum, 10 Adams, p. 30

audio Cinyram Cyprium templum amicae meretrici donasse — ei erat Venus nomen — , initiasse etiam Cypriae Veneri plurimos et uanis consecrationibus deputasse , statuisse etiam ut quicumque initiari uellet secreto Veneris sibi tradito assem unum mercedis nomine deae daret . quod secretum quale sit omnes taciti intellegere debemus , quia hoc ipsum propter turpitudinem manifestius explicare non possumus . bene amator Cinyras meretriciis legibus seruiit : consecratae Veneri a sacerdotibus suis stipem dari iussit ut scorto . Sebazium colentes Iouem anguem , cum initiant , per sinum ducunt : adhuc primi erroris uitia grassantur et quicquid homines perdidit colitur et funesti anguis callida ac malitiosa crudelitas adoratur . More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 3.175 Adams, p. 188

uocatur autem , ut quidam uolunt , translatiue {translatiue} a satyrorum , quos , ut uulgus loquitur siue fabula fingit , uinolentos atque in usum ueneris pronos daemones accipimus More...


Silius Italicus, Punica, 15.59-15.60 Adams, p. 179

illa ego sum , Anchisae Venerem Simoentos ad undas quae iunxi , generis uobis unde editus auctor . More...


Anonyme, Anthologie Latine, 712.14-712.21 Adams, p. 149

ad ueneris usum femina feminae Inter gannitus et subantis uoculas , Carpant papillas atque amplexus intiment Arentque {Arentque} sulcos molles aruo Venerio , Thyrsumque {Thyrsumque} pangant hortulo Cupidinis Dent crebros ictus coniuente lumine Trepidante cursu uenae et anima fessula Eiaculent tepidum rorem niueis laticibus . More...


Ausone, Epigrammata / Epigrammaton Liber, 77.7 Adams, p. 151

perversae Veneris postico vulnere fossor More...


Lucrèce, De Rerum Natura, 2.173-2.174 Adams, p. 203

et res per Veneris blanditur saecla propagent , ne genus occidat humanum . More...


Anonyme, Anthologie Latine, 034.1-034.2 Adams, p. 92

In gremio Veneris quoddam genus herba uirescit ; Sensit dura filix † quo loco † exaestuat ignis . More...


Ausone, Epigrammata / Epigrammaton Liber, 79.1-79.2 Adams, p. 179

PRAETER legitimi genialia foedera coetus repperit obscenas veneres vitiosa libido More...


Priapées, Priapea, 83.4 Adams, p. 57

Venus fuit quieta More...


Ausone, Epigrammata / Epigrammaton Liber, 77.5-77.8 Adams, p. 181

" " Feles nuper pullaria dictus , corrupit totum qui puerile secus , perversae Veneris postico vulnere fossor , Lucili vatis subpilo pullipremo . More...


Juvénal, Saturae , 11.166-11.170 Adams, p. 142

narrare aliquem praesentibus ipsis , inritamentum veneris languentis et acres divitis urticae ; maior tamen ista voluptas alterius sexus : magis ille extenditur , et mox auribus atque oculis concepta urina movetur . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 6.21.1-6.21.2 Adams, p. 179

Perpetuam Stellae dum iungit Ianthida vati Laeta Venus More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 3.75.6 Adams, p. 57

non vivit sollicitata Venus . More...


Caelius Aurelianus, Gynaeciorum Sorani e graeco uersorum et retractatorum quae exstant, I.13 Adams, p. 188

in quo cohitus virorum et usus veneris efficitur More...


Augustin, De Ciutate Dei / De Civitate Dei, 6.9 Adams, p. 156

Adest enim dea Virginiensis et deus pater Subigus , et dea mater Prema et dea Pertunda , et Venus et Priapus . More...


Mustio, Gynaecia, 156 Adams, p. 188

ipsaque {ipsaque} mulier usum veneris odit et fugit , et si coacta fuerit uti , non concipit . More...


Ovide, Remedia Amoris , 429-432 Adams, p. 56

Ille quod obscenas in aperto corpore partes Viderat , in cursu qui fuit , haesit amor : Ille quod a Veneris rebus surgente puella Vidit in inmundo signa pudenda toro . More...


Virgile, Georgica, 3.64 Adams, p. 188

mitte in Venerem pecuaria primus More...


Columelle, de Re Rustica, 6.27.4 Adams, p. 188

Nec dubium quin aliquot regionibus tanto flagrent ardore coeundi feminae , ut etiam si marem non habeant , assidua et nimia cupiditate figurando sibi ipsae venerem cohortalium more avium vento concipiant . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 9.41.1-9.41.3 Adams, p. 118

Pontice , quod numquam futuis , sed paelice laeva Uteris et Veneri servit amica manus , Hoc nihil esse putas ? More...