author:Tertullien × bibliography:adams × lemmas:sum1 ×

19 résultats.


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Tertullien, De Carne Christi, 19 Adams, p. 105

Ergo ex illa accepit , quia si non ex illa accepit , sine causa in illam descendit , maxime eius qualitatis caro futurus quae non erat vulvae , id est spiritalis . More...


Tertullien, Adversus Praxeam, 16 Adams, p. 105

Scilicet et haec nec de filio dei credenda fuisse , si scripta non essent , fortasse non credenda de patre , licet scripta , quem isti in vulvam Mariae deducunt , et in Pilati tribunal impenunt , et in monumento Ioseph reconcludunt . More...


Tertullien, De Carne Christi, 23 Adams, p. 105

Haec denique vulva est propter quam et de aliis scriptum est : Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum vocabitur domino . More...


Tertullien, De Carne Christi, 20 Adams, p. 105

Per virginem dicitis natum , non ex virgine , et in vulva , non ex vulva , quia et angelus in somnis ad Ioseph : Nam quod in ea natum est , inquit , de spiritu sancto est , non dixit ex ea . More...


Tertullien, De Carne Christi, 23 Adams, p. 105

Haec denique vulva est propter quam et de aliis scriptum est : Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum vocabitur domino . More...


Tertullien, Adversus Praxeam, 16 Adams, p. 105

et aenigmate scilicet et haec , nec de filio dei credenda fuissent , si scripta non essent , fortasse non credenda de patre , licet scripta , quem isti in uuluam Mariae deducunt et in Pilati tribunal imponunt et in monumentis Ioseph recondunt . More...


Tertullien, De Carne Christi, 20 Adams, p. 105

Per virginem dicitis natum , non ex virgine , et in vulva , non ex vulva , quia et angelus in somnis ad Ioseph : Nam quod in ea natum est , inquit , de spiritu sancto est , non dixit ex More...


Tertullien, De Carne Christi, 20 Adams, p. 105

si adhaesit qui avulsus est , quomodo adhaesisset , nisi dum ex utero est per illum nervum umbilicarem , quasi folliculi sui traducem , adnexus origini vulvae ? More...


Tertullien, Apologeticum, 46.11 Adams, p. 187

Democritus excaecando semetipsum {semetipsum} , quod mulieres sine concupiscentia aspicere non posset et doleret si non esset potitus , More...


Tertullien, De Jejuniis / De ieiunio adversus psychicos, 17 Adams, p. 177

Sed maioris est agape , quia per hanc adulescentes tui cum sororibus dormiunt . More...


Tertullien, De Carne Christi, 20 Adams, p. 105

Quodsi verbum caro ex se factum est , non ex vulvae communicatione , nihil operata vulva , nihil functa , nihil passa , quomodo fontem suum transfudit in ubera , quae nisi babendo non mutat ? More...


Tertullien, De Pudicitia, 16 Adams, p. 185

De quibus autem scripsistis , bonum est homini mulierem non contingere More...


Tertullien, De Carne Christi, 20 Adams, p. 105

Quodsi verbum caro ex se factum est , non ex vulvae communicatione , nihil operata vulva , nihil functa , nihil passa , quomodo fontem suum transfudit in ubera , quae nisi babendo non mutat ? More...


Tertullien, ad Nationes, 1.16 Adams, p. 190

a libidine temperatis quocunque loco , domi aut peregre , ut non dispersio seminum et saltus ubique luxuriae nescientibus filios edat , quos aut ipsi postmodum parentes aut alii filii incursent , quando etiam aetatum moderatio libidine exclusa sit . More...


Tertullien, De Carne Christi, 20 Adams, p. 105

Et spes mea ab uberibus matris meae , super te sum proiectus ex vulva . More...


Tertullien, Adversus Praxeam, 7 Adams, p. 105

sibi faciens , de quo procedendo * , filius factus est , primogenitus , ut ante omnia genitus , et unigenitus , ut solus ex deo genitus , proprie de uulua cordis ipsius , secundum quod et pater ipse testatur : eructauit cor meum sermonem optimum . More...


Tertullien, De Cultu Feminarum, 1 Adams, p. 188

si mercedes pro libidine , nullius rei turpis merces decora est . More...


Tertullien, Adversus Praxeam, 7 Adams, p. 105

; exinde eum parem sibi faciens de quo procedendo filius factus est primogenitus , ut ante omnia genitus , et unigenitus , ut solus ex deo genitus ; proprie de vulva cordis ipsius , secundum quod et pater ipse testatur : Eructavit cor meum sermonem optimum . More...