6 résultats.
Praecedit frequenter cholericos stomachi grauedo atque tensio , anxietas , iactatio , uigiliae , tormentum intestinorum cum sonitu , quem Graeci borborigmon uocant , uentris dolor atque per podicem uenti fluor nihil releuans , ructationes fumosae , nausea , saliuarum fluor , grauedo thoracis cum membrorum defectu ; surgente passione iugis uomitus et primo corrupti cibi , sicut frequenter More...
Satyriasis est uehemens ueneris appetentia cum tensione ob aegram corporis passionem . uocatur autem , ut quidam uolunt , translatiue {translatiue} a satyrorum , quos , ut uulgus loquitur siue fabula fingit , uinolentos atque in usum ueneris pronos daemones accipimus , item , ut alii dicunt , ab herbae uirtute , quam satyrion uocant , hanc enim accipientes in uenerem prouocantur cum tentigine genitalium partium More...