author:Caelius Aurelianus × lemmas:passio ×

10 résultats.


Caelius Aurelianus, Gynaeciorum Sorani e graeco uersorum et retractatorum quae exstant, II.68 Adams, p. 112

parva matrix vero perfecta temporibus difficiles recessus partium fetui subrogat et eius augmenta premit ; aut vicina passione possessa , ut emorroidis , et collectionibus in podice constitutis aut in sinu muliebri , quo nascentis transsitus impedimento tardetur , aut vesica lapide obstrusa vel oppresso longaone stercorum retentione . More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 3.194 Adams, p. 112

Praecedit frequenter cholericos stomachi grauedo atque tensio , anxietas , iactatio , uigiliae , tormentum intestinorum cum sonitu , quem Graeci borborigmon uocant , uentris dolor atque per podicem uenti fluor nihil releuans , ructationes fumosae , nausea , saliuarum fluor , grauedo thoracis cum membrorum defectu ; surgente passione iugis uomitus et primo corrupti cibi , sicut frequenter More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 3.178 Adams, p. 40

Haec omnia etiam mulieribus passione affectis , sed plus in ipsis praeualet prurigo ob naturam . More...


Caelius Aurelianus, Gynaeciorum Sorani e graeco uersorum et retractatorum quae exstant, II.68 Adams, p. 91

aut vicina passione possessa , ut emorroidis , et collectionibus in podice constitutis aut in sinu muliebri , quo nascentis transsitus impedimento tardetur , aut vesica lapide obstrusa vel oppresso longaone stercorum retentione . More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 3.175 Adams, p. 45

Satyriasis est uehemens ueneris appetentia cum tensione ob aegram corporis passionem . uocatur autem , ut quidam uolunt , translatiue {translatiue} a satyrorum , quos , ut uulgus loquitur siue fabula fingit , uinolentos atque in usum ueneris pronos daemones accipimus , item , ut alii dicunt , ab herbae uirtute , quam satyrion uocant , hanc enim accipientes in uenerem prouocantur cum tentigine genitalium partium More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 2.87 Adams, p. 188

fit autem ex uariis antecedentibus causis , ut ceterae passiones , magis tamen profunda perfrictione aut uinolentia aut usu uenerio , plurimo nimis potu , indigestione continua aut percussu uehementi aut ponderis magni subuectione uel cursu uehementi . More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 3.175-3.176 Adams, p. 188

Sed antecedentes istius passionis causae sunt epota medicamina ob usum uenerium excitandum , quae satyrica uel entatica uocant , quae sunt acria atque incentiua et neruis improba , item inmodicus atque intemporalis usus in uenerem . More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 3.182 Adams, p. 41

necesse est enim , quando passio asperatur , tunc etiam febres extendi , et cum rursum fuerit remissa , febres quoque leuigari . at si febres non fuerint , ex ceteris accidentibus , quae Graeci symptomata uocant , cum ea indulgentiora uiderimus , ut ruborem , feruorem , pruritum uel in usum uenerium cupiditatem aut genitalium tentiginem uel his similia . post phlebotomiam corpus perungemus atque ora lauantes cibum damus alicam ex melle uel panem lotum ex aqua et oua sorbilia . More...


Caelius Aurelianus, Tardae Passiones / Chronicae Passiones / Morbis Chronicis, IV.7 Adams, p. 188

erunt praeterea praecauenda magis , quae passionem ualeant refricare , ut frigus , indigestio , libido , uel quae inflare ualeant , cum sumuntur , item frigida plurimo scilicet tempore . More...


Caelius Aurelianus, Tardae Passiones / Chronicae Passiones / Morbis Chronicis, III.1 Adams, p. 188

sordidis et passionis tractibus implicatis , ut etiam tunc leuis difficultas spirationis inesse uideatur , quae facile prodetur , si aegrotantes itinere ascensibili gradiantur atque ocius pergant uel indigestione aut usu uenerio affecti uel frigore atque puluere siue fumo grauentur . More...