author:Caelius Aurelianus × lemmas:item ×

8 résultats.


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 2.83 Adams, p. 112

prohibemus etiam supradictis rationibus unctionem ex illo liquore articulis adhibendam uel ex eo quicquam potandum aut cibo admiscendum , item sternutamenta uel rasuram capitis aut articulorum sinapismum aut supponenda podici acria collyria ob prouocandum uentrem , quae appellauit balanos , item diagridium atque castoreum et omnia grauabilia fomenta , ex quibus tumor magis augetur et soporifera pressura geminatur . More...


Caelius Aurelianus, Tardae Passiones / Chronicae Passiones / Morbis Chronicis, I.5 Adams, p. 112

et iactatio uel plurima ciborum appetentia et oculorum frequens palpebratio , cordis saltus et somni cum timore terribili uel turbati effecti , item uentris exstantia et frequens descensus uenti per podicem , pulsus paruus atque creber et uehemens . More...


Caelius Aurelianus, Tardae Passiones / Chronicae Passiones / Morbis Chronicis, I.6 Adams, p. 112

odoris taetri , hoc est fumosi uel bromosi uel piscosi , item intestinorum tormenta , uomitus nunc inanis , nunc fellosus uel ferrugineus aut niger , et eiusdem qualitatis per podicem egestio ; in lenimento uero eorum mitigatio uel multorum depurgatio . More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 3.175 Adams, p. 45

Satyriasis est uehemens ueneris appetentia cum tensione ob aegram corporis passionem . uocatur autem , ut quidam uolunt , translatiue {translatiue} a satyrorum , quos , ut uulgus loquitur siue fabula fingit , uinolentos atque in usum ueneris pronos daemones accipimus , item , ut alii dicunt , ab herbae uirtute , quam satyrion uocant , hanc enim accipientes in uenerem prouocantur cum tentigine genitalium partium More...


Caelius Aurelianus, Tardae Passiones / Chronicae Passiones / Morbis Chronicis, III.8 Adams, p. 112

inflatio secundum gastera cum tensione plurima et ad percussum palmae resonus uelut tympani , unde etiam nomen accepit , item ructationes et aliquando intestinorum tormenta , quae excluso uento per podicem digerantur atque grauedinis detrahant quicquam . More...


Caelius Aurelianus, Tardae Passiones / Chronicae Passiones / Morbis Chronicis, I.4 Adams, p. 188

inquiunt , tertio minus singulis mensibus offerenda , tunc capitis diuisuram accuratam , quam chiasmum , dehinc scarosin uel medicamine siue ignis ustura , item terebrationem testae uel arteriotomiam uel usum uenerium aut e contrario eunuchismum faciendum probantes . More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 3.175-3.176 Adams, p. 188

Sed antecedentes istius passionis causae sunt epota medicamina ob usum uenerium excitandum , quae satyrica uel entatica uocant , quae sunt acria atque incentiua et neruis improba , item inmodicus atque intemporalis usus in uenerem . More...


Caelius Aurelianus, Tardae Passiones / Chronicae Passiones / Morbis Chronicis, IV.7 Adams, p. 188

erunt praeterea praecauenda magis , quae passionem ualeant refricare , ut frigus , indigestio , libido , uel quae inflare ualeant , cum sumuntur , item frigida plurimo scilicet tempore . More...