author:Caelius Aurelianus × lemmas:cibus ×

6 résultats.


Caelius Aurelianus, Tardae Passiones / Chronicae Passiones / Morbis Chronicis, I.5 Adams, p. 112

et iactatio uel plurima ciborum appetentia et oculorum frequens palpebratio , cordis saltus et somni cum timore terribili uel turbati effecti , item uentris exstantia et frequens descensus uenti per podicem , pulsus paruus atque creber et uehemens . More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 3.194 Adams, p. 112

Praecedit frequenter cholericos stomachi grauedo atque tensio , anxietas , iactatio , uigiliae , tormentum intestinorum cum sonitu , quem Graeci borborigmon uocant , uentris dolor atque per podicem uenti fluor nihil releuans , ructationes fumosae , nausea , saliuarum fluor , grauedo thoracis cum membrorum defectu ; surgente passione iugis uomitus et primo corrupti cibi , sicut frequenter More...


Caelius Aurelianus, Tardae Passiones / Chronicae Passiones / Morbis Chronicis, IV.3 Adams, p. 112

Tum post egestionem factam spongiis erit podex detergendus , uel , si nihil fuerit exclusum , interiecto spatio unius horae perunctum reficere aegrotantem cibis congruis atque stomacho aptissimis , ut lactucae thyrso uel intybo cum aceto , More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 3.176 Adams, p. 40

Sequitur autem aegrotantes uehemens genitalium tentigo cum dolore atque incendio cum quodam pruritu immodico in ueneriam libidinem cogente , mentis alienatio , pulsus densitas , anhelatio crebra atque celerrima , desponsio , uigiliae , hallucinatio , sitis , cibi fastidium et difficilis urinae egestio , ita ut plerumque stercorum abstentio fiat , quibusdam etiam febres ; More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 3.182 Adams, p. 41

necesse est enim , quando passio asperatur , tunc etiam febres extendi , et cum rursum fuerit remissa , febres quoque leuigari . at si febres non fuerint , ex ceteris accidentibus , quae Graeci symptomata uocant , cum ea indulgentiora uiderimus , ut ruborem , feruorem , pruritum uel in usum uenerium cupiditatem aut genitalium tentiginem uel his similia . post phlebotomiam corpus perungemus atque ora lauantes cibum damus alicam ex melle uel panem lotum ex aqua et oua sorbilia . More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 2.83 Adams, p. 112

prohibemus etiam supradictis rationibus unctionem ex illo liquore articulis adhibendam uel ex eo quicquam potandum aut cibo admiscendum , item sternutamenta uel rasuram capitis aut articulorum sinapismum aut supponenda podici acria collyria ob prouocandum uentrem , quae appellauit balanos , item diagridium atque castoreum et omnia grauabilia fomenta , ex quibus tumor magis augetur et soporifera pressura geminatur . More...