6 résultats.
Praecedit frequenter cholericos stomachi grauedo atque tensio , anxietas , iactatio , uigiliae , tormentum intestinorum cum sonitu , quem Graeci borborigmon uocant , uentris dolor atque per podicem uenti fluor nihil releuans , ructationes fumosae , nausea , saliuarum fluor , grauedo thoracis cum membrorum defectu ; surgente passione iugis uomitus et primo corrupti cibi , sicut frequenter More...
, aliquae ad pulmonem siue arteriam maiorem uel rumam , quam Graeci bronchon appellant , quo liquida et purulenta etussiantur , aliquae ad intestina uel eorum spatia , quo per podicem liquida excludantur uel purulenta , aliquae ad matricem , quo per muliebrem sinum profundantur , aliquae ad renes uel mictuales uias ac uesicam , quo per mictum ferantur , aliquae More...
necesse est enim , quando passio asperatur , tunc etiam febres extendi , et cum rursum fuerit remissa , febres quoque leuigari . at si febres non fuerint , ex ceteris accidentibus , quae Graeci symptomata uocant , cum ea indulgentiora uiderimus , ut ruborem , feruorem , pruritum uel in usum uenerium cupiditatem aut genitalium tentiginem uel his similia . post phlebotomiam corpus perungemus atque ora lauantes cibum damus alicam ex melle uel panem lotum ex aqua et oua sorbilia . More...