133 résultats.
sordidis et passionis tractibus implicatis , ut etiam tunc leuis difficultas spirationis inesse uideatur , quae facile prodetur , si aegrotantes itinere ascensibili gradiantur atque ocius pergant uel indigestione aut usu uenerio affecti uel frigore atque puluere siue fumo grauentur . More...
prohibemus etiam supradictis rationibus unctionem ex illo liquore articulis adhibendam uel ex eo quicquam potandum aut cibo admiscendum , item sternutamenta uel rasuram capitis aut articulorum sinapismum aut supponenda podici acria collyria ob prouocandum uentrem , quae appellauit balanos , item diagridium atque castoreum et omnia grauabilia fomenta , ex quibus tumor magis augetur et soporifera pressura geminatur . More...