4 résultats.
ex calida et oleo confecta sessio , quam Greci encathismata vocant , vel ex fenugreci seminis succo ac lini seminis vel radicis malve usualis aut agrestis decoctione , et distentis fibris veretri feminini eodem oleo interiora foveantur , aut supradictorum decoctione admixta , atque ita molli lana hiisdem liquoribus expressa partes contegantur , et soluto turbore ora ex aqua calida colluantur More...
necesse est enim , quando passio asperatur , tunc etiam febres extendi , et cum rursum fuerit remissa , febres quoque leuigari . at si febres non fuerint , ex ceteris accidentibus , quae Graeci symptomata uocant , cum ea indulgentiora uiderimus , ut ruborem , feruorem , pruritum uel in usum uenerium cupiditatem aut genitalium tentiginem uel his similia . post phlebotomiam corpus perungemus atque ora lauantes cibum damus alicam ex melle uel panem lotum ex aqua et oua sorbilia . More...