Central lemma
Adams' page
Bibliography
anas:uterus ×

101 résultats.


Cicéron, de Natura Deorum / De Deorum Natura, 2.128 Adams, p. 100

mari et in femina commiscendorum corporum mirae libidines , cum autem in locis semen insedit rapit omnem fere cibum ad sese eoque {eoque} saeptum fingit animal ; quod cum ex utero elapsum excidit , in is animantibus quae lacte aluntur omnis fere cibus matrum lactescere incipit , eaque {eaque} quae paulo ante nata sunt sine magistro duce natura mammas adpetunt earumque More...


Juvénal, Saturae , 10.304-10.309 Adams, p. 100

prodiga corruptoris improbitas ipsos audet temptare parentes : tanta in muneribus fiducia , nullus ephebum deformem saeva castravit in arce tyrannus , nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec strumosum atque utero pariter gibboque {gibboque} tumentem . More...


Sénèque, Octauia / Octavia, 368-375 Adams, p. 102

caedis moriens illa ministrum rogat infelix , utero dirum condat ut ensem : ' hic est , hic est fodiendus ' ait ' ferro , monstrum qui tale tulit post hanc vocem cum supremo mixtam gemitu animam tandem More...


Apulée, Metamorphoses, 1.9 Adams, p. 102

Eadem amatoris sui uxorem quod in eam dicacule probrum dixerat , iam in sarcina praegnationis obsaepto utero et repigrato fetu perpetua praegnatione damnavit et , ut cuncti numerant , iam octo annorum onere misella illa velut elephantum paritura distenditur . More...


Tacitus, Cornelius, Annales / Ab excessu divi Augusti, 12.51 Adams, p. 102

sed coniunx gravida primam utcumque fugam ob metum hostilem et mariti caritatem toleravit ; post festinatione continua , ubi quati uterus et viscera vibrantur , orare ut morte honesta contumeliis captivitatis eximeretur . More...


Apulée, Metamorphoses, 5.12 Adams, p. 102

et futuri pignoris gloria gestiebat et materni nominis dignitate gaudebat : crescentes dies et menses exeuntes anxia numerat , et sarcinae nesciae rudimento miratur de brevi punctulo tantum incrementulum locupletis uteri . More...


Sénèque, Phoenissae, 245-247 Adams, p. 102

videram nondum diem uterique {uterique} nondum solveram clausi moras , et iam timebar . More...


Plaute, Stichus , 161-166 Adams, p. 99

atque illa puerum me gestavit parvolum , quo minus laboris cepisse illam existumo : ego non pauxillulam in utero gesto famem , verum hercle multo maximam et gravissimam ; uteri dolores mihi oboriuntur cotidie , † sed matrem parere nequeo , nec quid agam scio . More...


Apulée, Metamorphoses, 6.32 Adams, p. 102

, ambo sustinebunt ; et mortem asinus quam quidem meruit , et illa morsus ferarum , cum vermes membra laniabunt , et ignis flagrantiam , cum sol nimis caloribus inflammarit uterum , et patibuli cruciatum , cum canes et vultures intima protrahent viscera . More...


Virgile, Aeneis / Aeneid, 7.496-7.499 Adams, p. 100

Ipse etiam , eximiae laudis succensus amore , Ascanius curvo direxit spicula cornu ; nec dextrae erranti deus afuit , actaque {actaque} multo perque {perque} uterum sonitu perque {perque} ilia venit harundo . More...


Ovide, Metamorphoses, 9.313-9.315 Adams, p. 100

” Exsiluit iunctasque {iunctasque} manus pavefacta remisit diva potens uteri : vinclis levor ipsa remissis . More...


Sénèque, Oedipus, 636-637 Adams, p. 102

invisa proles : sed tamen peior parens quam gnatus , utero rursus infausto gravis . More...


Sénèque, Hercules Oetaeus, 989-996 Adams, p. 102

maius eripui decus , quam in luce tribui , si tibi ignotum est nefas , a matre disce , seu tibi iugulo placet mersisse ferrum sive maternum libet invadere uterum , mater intrepidum tibi praebebit animum , non erit tantum scelus a te peractum : dextera sternar tua , sed mente nostra , natus Alcidae , times ? More...


Sénèque, Epistulae / Epistulae Morales ad Lucilium, 121.18 Adams, p. 102

Itaque , ut in prioribus epistulis dixi , tenera quoque animalia et materno utero vel ovo modo effusa , quid sit infestum , ipsa protinus norunt et mortifera devitant . More...


Stace, Thebais, 7.483-7.485 Adams, p. 100

rogat impia belli mater ; in his aliquod ius exsecrabile castris huic utero est . More...


Sénèque, De consolatione ad Marciam (ad Marciam De Consolatione) (Dialogorum Liber VI ), 10.5 Adams, p. 102

mortuum tibi filium doles , eius temporis quo natus est crimen est ; mors enim illi denuntiata nascenti est ; in hanc legem erat satus , hoc illum fatum ab utero statim prosequebatur . More...


Apulée, Apologia / De Magia, 85 Adams, p. 102

uipera , ut audio , exeso matris utero in lucem proserpit atque ita parricidio gignitur : at enim tibi a filio iam adulto acerbiores morsus uiuenti et uidenti offeruntur . More...


Plaute, Truculentus , 511 Adams, p. 99

quid illi ex utero exitiost {exitiost} prius quam poterat ire in proelium ? More...


Stace, Thebais, 1.616-1.620 Adams, p. 100

iuvat ire et visere iuxta liventes in morte oculos uterique {uterique} nefandam proluviem et crasso squalentia pectora tabo , qua nostrae cecidere animae , stupet Inacha pubes , magnaque {magnaque} post lacrimas etiamnum gaudia pallent . More...


Ovide, Metamorphoses, 2.626-2.632 Adams, p. 100

Ut tamen ingratos in pectora fudit odores et dedit amplexus iniustaque {iniustaque} iusta peregit , non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem semina , sed natum flammis uteroque {uteroque} parentis eripuit geminique {geminique} tulit Chironis in antrum ; sperantemque {sperantemque} sibi non falsae praemia linguae inter aves albas vetuit consistere corvum . More...