anas:uterus × lemmas:uiscus2 ×

5 résultats.


Sénèque, De consolatione ad Helviam/ Ad Helviam Matrem de Consolatione (Dialogorum Liber XII), 16.3-16.4 Adams, p. 102

periculosa etiam probis peiorum detorsit imitatio ; numquam te fecunditatis tuae , quasi exprobraret aetatem , puduit , numquam more aliarum , quibus omnis commendatio ex forma petitur , tumescentem uterum abscondisti quasi indecens onus , nec intra viscera tua conceptas spes liberorum elisisti ; non faciem coloribus ac lenociniis polluisti ; numquam tibi placuit vestis , quae nihil amplius nudaret More...


Tacitus, Cornelius, Annales / Ab excessu divi Augusti, 12.51 Adams, p. 102

sed coniunx gravida primam utcumque fugam ob metum hostilem et mariti caritatem toleravit ; post festinatione continua , ubi quati uterus et viscera vibrantur , orare ut morte honesta contumeliis captivitatis eximeretur . More...


Apulée, Metamorphoses, 6.32 Adams, p. 102

, ambo sustinebunt ; et mortem asinus quam quidem meruit , et illa morsus ferarum , cum vermes membra laniabunt , et ignis flagrantiam , cum sol nimis caloribus inflammarit uterum , et patibuli cruciatum , cum canes et vultures intima protrahent viscera . More...


Virgile, Georgica, 4.554-4.558 Adams, p. 100

Hic vero subitum ac dictu mirabile monstrum adspiciunt , liquefacta boum per viscera toto stridere apes utero et ruptis effervere costis , immensasque {immensasque} trahi nubes , iamque {iamque} arbore summa confluere et lentis uvam demittere ramis . More...


Lucain, Bellum Ciuile / Bellum Civile /Pharsalia, 9.773-9.776 Adams, p. 100

Dissiluit stringens uterum membrana , fluuntque {fluuntque} Viscera : nec , quantum toto de corpore debet , Effluit in terras : saevum sed membra venenum Decoquit ; in minimum mox contrahit omnia virus More...