anas:uterus × lemmas:filius ×

4 résultats.


Tacite, Historiae , 2.14 Adams, p. 102

auxit invidiam praeclaro exemplo femina Ligus , quae filio abdito , cum simul pecuniam occultari milites credidissent eoque {eoque} per cruciatus interrogarent ubi filium occuleret , uterum ostendens latere respondit , nec ullis deinde terroribus aut morte constantiam vocis egregiae mutavit . More...


Sénèque, De consolatione ad Marciam (ad Marciam De Consolatione) (Dialogorum Liber VI ), 10.5 Adams, p. 102

mortuum tibi filium doles , eius temporis quo natus est crimen est ; mors enim illi denuntiata nascenti est ; in hanc legem erat satus , hoc illum fatum ab utero statim prosequebatur . More...


Apulée, Apologia / De Magia, 85 Adams, p. 102

uipera , ut audio , exeso matris utero in lucem proserpit atque ita parricidio gignitur : at enim tibi a filio iam adulto acerbiores morsus uiuenti et uidenti offeruntur . More...


Tacitus, Cornelius, Annales / Ab excessu divi Augusti, 1.40 Adams, p. 102

diu cunctatus aspernantem uxorem , cum se divo Augusto ortam neque degenerem ad pericula testaretur , postremo uterum eius et communem filium multo cum fletu complexus , ut abiret perpulit . More...