11 résultats.
Tum cum omnis fuerit folliculus complicatione uacuatus siue oppressione manus refusus , quo medicamina peruenisse sentiamus , erit detrahenda fistula suspensa manu , et distentis cruribus aegrotantis spongiae commodandae podici expressae ex decoctione calidi liquoris , in quo praecocta sint mala Punica , quo constrictione quadam uirtutis herbarum , quam Graeci stypsin uocant , atque feruido tactu densatis partibus longaonis More...
prohibemus etiam supradictis rationibus unctionem ex illo liquore articulis adhibendam uel ex eo quicquam potandum aut cibo admiscendum , item sternutamenta uel rasuram capitis aut articulorum sinapismum aut supponenda podici acria collyria ob prouocandum uentrem , quae appellauit balanos , item diagridium atque castoreum et omnia grauabilia fomenta , ex quibus tumor magis augetur et soporifera pressura geminatur . More...