Tags
Central lemma
Adams' page
Bibliography
anas:podex × lemmas:passio ×

2 résultats.


Caelius Aurelianus, Gynaeciorum Sorani e graeco uersorum et retractatorum quae exstant, II.68 Adams, p. 112

parva matrix vero perfecta temporibus difficiles recessus partium fetui subrogat et eius augmenta premit ; aut vicina passione possessa , ut emorroidis , et collectionibus in podice constitutis aut in sinu muliebri , quo nascentis transsitus impedimento tardetur , aut vesica lapide obstrusa vel oppresso longaone stercorum retentione . More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 3.194 Adams, p. 112

Praecedit frequenter cholericos stomachi grauedo atque tensio , anxietas , iactatio , uigiliae , tormentum intestinorum cum sonitu , quem Graeci borborigmon uocant , uentris dolor atque per podicem uenti fluor nihil releuans , ructationes fumosae , nausea , saliuarum fluor , grauedo thoracis cum membrorum defectu ; surgente passione iugis uomitus et primo corrupti cibi , sicut frequenter More...