Central lemma
Author
Adams' page
Bibliography
adamsPage:91 × author:Juvénal × tags:womb ×

5 résultats.


Juvénal, Saturae , 10.304-10.309 Adams, p. 100

prodiga corruptoris improbitas ipsos audet temptare parentes : tanta in muneribus fiducia , nullus ephebum deformem saeva castravit in arce tyrannus , nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec strumosum atque utero pariter gibboque {gibboque} tumentem . More...


Juvénal, Saturae , 11.77-11.81 Adams, p. 102

luxuriosa senatus cena fuit ; Curius parvo quae legerat horto ipse focis brevibus ponebat holuscula , quae nunc squalidus in magna fastidit compede fossor , qui meminit calidae sapiat quid vulva popinae . More...


Juvénal, Saturae , 6.597-6.601 Adams, p. 100

gaude , infelix , atque ipse bibendum porrige quidquid erit ; nam si distendere vellet et vexare uterum pueris salientibus , esses Aethiopis fortasse pater , mox decolor heres impleret tabulas numquam tibi mane videndus . More...


Juvénal, Saturae , 2.29-2.33 Adams, p. 102

qualis erat nuper tragico pollutus adulter concubitu , qui tunc leges revocabat amaras omnibus atque ipsis Veneri Martique {Martique} timendas , cum tot abortivis fecundam Iulia vulvam solveret et patruo similes effunderet offas . More...


Juvénal, Saturae , 6.124-6.132 Adams, p. 103

, excepit blanda intrantis atque aera poposcit ; mox lenone suas iam dimittente puellas tristis abit , et quod potuit tamen ultima cellam clausit , adhuc ardens rigidae tentigine {tentigine} volvae , et lassata viris necdum satiata recessit , obscurisque {obscurisque} genis turpis fumoque {fumoque} lucernae foeda lupanaris tulit ad pulvinar odorem . More...