adamsPage:9 × lemmas:etiam ×

118 résultats.


Végèce, De Arte Veterinaria sive de Mulomedicina, 2.79.12 Adams, p. 53

Sulfur etiam vivum in pulverem rediges et cum oleo totum ventrem animalis et veretrum perfricabis ; absinthium etiam largiter cum vino decoques et per sinistram narem defundes . More...


Pseudo-Acron, Commentum in Horati Epistulas, 1.17.36 Adams, p. 196

Aristippus etiam hac fama illo perductus est , et usus Laide non etiam amore eius deuinctus est . More...


Caelius Aurelianus, De speciali significatione diaeticarum passionum, 44 Adams, p. 112

ventris cum abstinentia stercorum , peritonaei etiam inflatione hoc est membranae quae viscera circumtegit , cum hirta respiratione atque articulorum frigido torpore , pulsu crebro , singultu , venti per podicem frequentia nihil relevante , vesicae etiam adtestante consensu . More...


Celse, De Medicina, 7.29 Adams, p. 100

Ad cuius rei facultatem multum confert et magnitudo volvae et vis nervorum eius et corporis totius habitus et mentis etiam robur , cum praesertim intus nonnumquam etiam duae manus dari debeant . More...


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Firmicus Maternus, Julius, De Errore Profanarum Religionum, 10 Adams, p. 30

audio Cinyram Cyprium templum amicae meretrici donasse — ei erat Venus nomen — , initiasse etiam Cypriae Veneri plurimos et uanis consecrationibus deputasse , statuisse etiam ut quicumque initiari uellet secreto Veneris sibi tradito assem unum mercedis nomine deae daret . quod secretum quale sit omnes taciti intellegere debemus , quia hoc ipsum propter turpitudinem manifestius explicare non possumus . bene amator Cinyras meretriciis legibus seruiit : consecratae Veneri a sacerdotibus suis stipem dari iussit ut scorto . Sebazium colentes Iouem anguem , cum initiant , per sinum ducunt : adhuc primi erroris uitia grassantur et quicquid homines perdidit colitur et funesti anguis callida ac malitiosa crudelitas adoratur . More...


Lucrèce, De Rerum Natura, 2.243-2.244 Adams, p. 191

quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest {necessest} corpora ; More...


Apulée, Metamorphoses, 1.14 Adams, p. 102

At ego ut eram etiam nunc humi proiectus , inanimis , nudus et frigidus et lotio perlitus , quasi recens utero matris editus , immo vero semimortuus , verum etiam ipse mihi supervivens et postumus , vel certe destinatae iam cruci candidatus , Quid inquam De me fiet , ubi iste More...


Plaute, Aulularia , 304 Adams, p. 33

Etiamne {Etiamne} obturat inferiorem gutturem , More...


Pétrone, Satyricon / Satirae, 24.7 Adams, p. 42

mox manum etiam demisit in sinum et pertractato vasculo tam rudi More...


Histoire Auguste, Elagabali Vita / Antoninus Heliogabalus/ Antoninus Elagabulus / , 31 Adams, p. 42

causa vehiculorum erat lenonum , lenarum , meretricum , exsoletorum , subactorum etiam bene vasatorum multitudo . More...


Plaute, Truculentus , 379b-381 Adams, p. 198

; verum tempestas , memini , quondam etiam fuit , cum inter nos sordebamus alter de altero . More...


Ovide, Amores , 3.7.73-3.7.74 Adams, p. 183

Hanc etiam non est mea dedignata puella Molliter admota sollicitare manu ; More...


Celse, De Medicina, 1.pr Adams, p. 35

Tum requirunt etiam , quare venae nostrae modo summittant se , modo attollant ; More...


Horace, Sermones / Saturae, 1.2.44-1.2.46 Adams, p. 36

quin etiam illud accidit , ut cuidam testis caudamque {caudamque} salacem demeterent ferro More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 3.144-3.145 Adams, p. 112

etenim tormentum non sine ructationibus dixit atque emisso per podicem uento sine stercorum egestione , uentrem quoque non necessario durum fieri et clysteris iniectionem accipere , doloris etiam initium superioribus magis accedere ; in chordapso autem reicere aegrotantes , si More...


Scribonius Largus, Compositiones / Compositiones Medcamentorum, 121 Adams, p. 101

eis ; qui sanguinem per urinam vel alvum reddunt ; nec minus etiam mulieribus ; quae fluore sanguinolento infestantur , quod Graeci dicunt ; vel ex partu abortuve {abortuve} residuos vulvae dolores habent ; et in totum ; quibus supprimendus est fluor aut ex aliqua parte corporis inflatio tollenda . More...


Pomponius Porphyrion, Commentum in Horati Carmina, 3.6.29 Adams, p. 204

Scilicet facere non permittente tantum marito , sed etiam iubente . More...


Apulée, Metamorphoses, 2.17 Adams, p. 93

etiam glabellum femina rosea palmula potius obumbrans More...


Columelle, de Re Rustica, 6.27.4 Adams, p. 188

Nec dubium quin aliquot regionibus tanto flagrent ardore coeundi feminae , ut etiam si marem non habeant , assidua et nimia cupiditate figurando sibi ipsae venerem cohortalium more avium vento concipiant . More...