adamsPage:85 × lemmas:uita ×

11 résultats.


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Théodore Priscien, Euporiston, 3.6 Adams, p. 107

Sed quoniam aut matricis vitio aut aetatis impossibilitate , sub qua causa praepropere frequenter partus evenit , feminae periclitantur , expedit praegnantibus in vitae discrimine constitutis sub unius partus saepe iactura salutem mercari certissimam More...


Cicéron, nan, 16.2 Adams, p. 38

Qui tribunus plebis felix in evertenda re publica fuit nullis suis nervis — qui enim in eius modi vita nervi esse potuerunt hominis fraternis flagitiis , sororiis stupris , omni inaudita libidine exsanguis ? More...


Pline l'Ancien, Naturalis Historia / Historia Naturalis, 10.63 Adams, p. 179

homini tantum primi coitus paenitentia , augurium scilicet vitae a paenitenda origine . More...


Ovide, Amores , 2.10.15-2.10.16 Adams, p. 177

Sed tamen hoc melius , quam si sine amore iacerem — Hostibus eveniat vita severa meis ! More...


Lucrèce, De Rerum Natura, 5.222-5.227 Adams, p. 100

tum porro puer , ut saevis proiectus ab undis navita , nudus humi iacet infans indigus omni vitali auxilio , cum primum in luminis oras nixibus ex alvo matris natura profudit , vagituque {vagituque} locum lugubri complet , ut aequumst {aequumst} cui tantum in vita restet transire malorum . More...


Juvénal, Saturae , 9.27-9.28 Adams, p. 156

‘ Utile et hoc multis vitae genus , at mihi nullum inde operae pretium More...


Quintilien, Institutio Oratoria / Institutiones Oratoriae, 1.6.36 Adams, p. 56

nec ei cedit Modestus inventione , nam , quia caelo Saturnus genitalia absciderit , hoc nomine appellatos , qui uxore careant , ait ; Aelius pituitam , quia petat vitam . More...


Ovide, Amores , 3.8.12 Adams, p. 177

Huius in amplexu , vita , iacere potes ? More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 11.20.7-11.20.8 Adams, p. 9

Quid , quod mihi vita Carior est ipsa mentula ? More...


Apulée, Apologia / De Magia, 69 Adams, p. 102

mulier sancte pudica , tot annis uiduitatis sine culpa , sine fabula , assuetudine coniugis torpens et diutino situ uiscerum saucia , uitiatis intimis uteri saepe ad extremum uitae discrimen doloribus obortis exanimabatur . More...