796 résultats.
Dionysii mater , eius qui Syracosiorum tyrannus fuit , ut scriptum apud Philistum est , et doctum hominem et diligentem et aequalem temporum illorum , cum praegnans hunc ipsum Dionysium alvo contineret , somniavit se peperisse Satyriscum . More...
Graecum prouerbium est propter Laidem Corinthiam dictum quae noctem talento uendebat , ubi nemo inmunis ab amore eius erat . More...
audio Cinyram Cyprium templum amicae meretrici donasse — ei erat Venus nomen — , initiasse etiam Cypriae Veneri plurimos et uanis consecrationibus deputasse , statuisse etiam ut quicumque initiari uellet secreto Veneris sibi tradito assem unum mercedis nomine deae daret . quod secretum quale sit omnes taciti intellegere debemus , quia hoc ipsum propter turpitudinem manifestius explicare non possumus . bene amator Cinyras meretriciis legibus seruiit : consecratae Veneri a sacerdotibus suis stipem dari iussit ut scorto . Sebazium colentes Iouem anguem , cum initiant , per sinum ducunt : adhuc primi erroris uitia grassantur et quicquid homines perdidit colitur et funesti anguis callida ac malitiosa crudelitas adoratur . More...
VARIVS GEMINVS raptum confessus est et dixit nihil esse tam contrarium adulescenti quam etiamnunc negare : non tantum raptam , sed iudicem offendet . More...
si autem eruptione propria folliculus fuerit effusus , ut antequam fetus imminet evacuetur , atque siccatus faciat difficilem partum , erunt per clistere lenes iniciendi liquores in muliebrem sinum , et fenugreci aut seminis lini decoctio vel hivisci radicum . More...