adamsPage:74 × lemmas:mos ×

14 résultats.


Perse, Saturae / Satires, 1.19-1.21 Adams, p. 32

tunc neque more probo uideas nec uoce serena ingentis trepidare Titos , cum carmina lumbum intrant et tremulo scalpuntur ubi intima uersu . More...


Columelle, de Re Rustica, 6.27.4 Adams, p. 188

Nec dubium quin aliquot regionibus tanto flagrent ardore coeundi feminae , ut etiam si marem non habeant , assidua et nimia cupiditate figurando sibi ipsae venerem cohortalium more avium vento concipiant . More...


Sénèque, De consolatione ad Helviam/ Ad Helviam Matrem de Consolatione (Dialogorum Liber XII), 16.3-16.4 Adams, p. 102

periculosa etiam probis peiorum detorsit imitatio ; numquam te fecunditatis tuae , quasi exprobraret aetatem , puduit , numquam more aliarum , quibus omnis commendatio ex forma petitur , tumescentem uterum abscondisti quasi indecens onus , nec intra viscera tua conceptas spes liberorum elisisti ; non faciem coloribus ac lenociniis polluisti ; numquam tibi placuit vestis , quae nihil amplius nudaret More...


Tacitus, Cornelius, Annales / Ab excessu divi Augusti, 14.20 Adams, p. 198

ceterum abolitos paulatim patrios mores funditus everti per accitam lasciviam , ut quod usquam corrumpi et corrumpere queat in urbe visatur , More...


Quintilien, Institutio Oratoria / Institutiones Oratoriae, 8.3.44-8.3.45 Adams, p. 142

sed quoniam vitia prius demonstrare aggressi sumus , ab hoc initium sit , quod vocatur , sive mala consuetudine in obscenum intellectum sermo detortus est ( ut ductare exercitus et patrare bella , apud Sallustium dicta sancte et antique ridentibus , si dis placet ; quam culpam non scribentium quidem iudico sed legentium , tamen vitandam , quatenus verba honesta moribus More...


Apulée, Metamorphoses, 2.16 Adams, p. 163

Sed ut mihi morem I plenius gesseris , in effusum laxa crinem et capillo fluente undanter ede complexus amabiles . More...


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 1.84.1-1.84.4 Adams, p. 118

Uxorem habendam non putat Quirinalis , Cum velit habere filios , et invenit Quo possit istud more : futuit ancillas Domumque {Domumque} et agros implet equitibus vernis . More...


Ovide, Remedia Amoris , 437-438 Adams, p. 56

Quid , qui clam latuit reddente obscena puella , Et vidit , quae mos ipse videre vetat ? More...


Minucius Felix, Octavius, 25.3 Adams, p. 200

iam destinatas et nonnullas de matrimonio mulierculas sine more rapuit , uiolauit , inlusit , More...


Augustin, De Ciutate Dei / De Civitate Dei, 6.9 Adams, p. 64

Sed quid hoc dicam , cum ibi sit et Priapus nimius masculus , super cuius inmanissimum et turpissimum fascinum sedere noua nupta iubebatur , more honestissimo et religiosissimo matronarum ? More...


Perse, Saturae / Satires, 35-36 Adams, p. 3

hi mores ! penemque {penemque} arcanaque {arcanaque} lumbi runcantem populo marcentis pandere uuluas . More...


Celse, De Medicina, 2.24 Adams, p. 100

utraque vel assa vel elixa : ex domesticis animalibus bubula : si quid ex ceteris sumitur , macrum potius quam pingue ; ex sue ungulae , rostra , aures , volvae sterilesque {sterilesque} ; ex holeribus intubus , lactuca , pastinaca , cucurbita elixa , siser ; ex pomis cerasium , morum , sorbum , pirum fragile , quale Crustuminum vel More...


Ovide, Ars Amatoria, 3.61-3.62 Adams, p. 162

Dum licet , et vernos etiamnum educitis annos , Ludite : eunt anni more fluentis aquae More...