10 résultats.
In Asclepiadis Mendetis Theologumenon libris lego , Atiam , cum ad sollemne Apollinis sacrum media nocte uenisset , posita in templo lectica , dum ceterae matronae dormirent , obdormisse ; draconem repente irrepsisse ad eam pauloque {pauloque} post egressum ; illam expergefactam quasi a concubitu mariti purificasse se ; et statim in corpore eius extitisse maculam uelut picti draconis nec potuisse umquam exigi , adeo ut mox publicis balineis perpetuo abstinuerit ; Augustum natum mense decimo et ob hoc Apollinis filium existimatum More...
utraque vel assa vel elixa : ex domesticis animalibus bubula : si quid ex ceteris sumitur , macrum potius quam pingue ; ex sue ungulae , rostra , aures , volvae sterilesque {sterilesque} ; ex holeribus intubus , lactuca , pastinaca , cucurbita elixa , siser ; ex pomis cerasium , morum , sorbum , pirum fragile , quale Crustuminum vel More...
necesse est enim , quando passio asperatur , tunc etiam febres extendi , et cum rursum fuerit remissa , febres quoque leuigari . at si febres non fuerint , ex ceteris accidentibus , quae Graeci symptomata uocant , cum ea indulgentiora uiderimus , ut ruborem , feruorem , pruritum uel in usum uenerium cupiditatem aut genitalium tentiginem uel his similia . post phlebotomiam corpus perungemus atque ora lauantes cibum damus alicam ex melle uel panem lotum ex aqua et oua sorbilia . More...