adamsPage:70 × lemmas:multus × tags:mentula ×

5 résultats.


Firmicus Maternus, Julius, Matheseos, IV.19 Adams, p. 61

Faciet enim fecundos et multa subole gaudentes et quibus a filiabus maxima laetitia conferatur ; sed uitia facit circa naturalia et necessaria , mortes uero notas gloriosasque {gloriosasque} decernit . More...


Augustin, De Ciutate Dei / De Civitate Dei, 14.16 Adams, p. 56

Cum igitur sint multarum libidines rerum , tamen , cum libido dicitur neque cuius rei libido sit additur , non fere adsolet animo occurrere nisi illa , qua obscenae partes corporis excitantur . More...


Firmicus Maternus, Julius, De Errore Profanarum Religionum, 10 Adams, p. 30

audio Cinyram Cyprium templum amicae meretrici donasse — ei erat Venus nomen — , initiasse etiam Cypriae Veneri plurimos et uanis consecrationibus deputasse , statuisse etiam ut quicumque initiari uellet secreto Veneris sibi tradito assem unum mercedis nomine deae daret . quod secretum quale sit omnes taciti intellegere debemus , quia hoc ipsum propter turpitudinem manifestius explicare non possumus . bene amator Cinyras meretriciis legibus seruiit : consecratae Veneri a sacerdotibus suis stipem dari iussit ut scorto . Sebazium colentes Iouem anguem , cum initiant , per sinum ducunt : adhuc primi erroris uitia grassantur et quicquid homines perdidit colitur et funesti anguis callida ac malitiosa crudelitas adoratur . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 1.58.5-1.58.6 Adams, p. 9

Sed sestertiolum donavit mentula Phoebo Bis decies : hoc da tu mihi , pluris emam . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 12.97.6-12.97.9 Adams, p. 9

Et sic ad dominam reversa languet Multis mentula milibus redempta ; Sed nec vocibus excitata blandis , Molli pollice nec rogata surgit . More...