2516 résultats.


Juvénal, Saturae , 11.166-11.170 Adams, p. 142

narrare aliquem praesentibus ipsis , inritamentum veneris languentis et acres divitis urticae ; maior tamen ista voluptas alterius sexus : magis ille extenditur , et mox auribus atque oculis concepta urina movetur . More...


Quintilien, Institutio Oratoria / Institutiones Oratoriae, 8.3.44-8.3.45 Adams, p. 142

sed quoniam vitia prius demonstrare aggressi sumus , ab hoc initium sit , quod vocatur , sive mala consuetudine in obscenum intellectum sermo detortus est ( ut ductare exercitus et patrare bella , apud Sallustium dicta sancte et antique ridentibus , si dis placet ; quam culpam non scribentium quidem iudico sed legentium , tamen vitandam , quatenus verba honesta moribus More...


Horace, Sermones / Saturae, 1.2.41-1.2.46 Adams, p. 142

hic se praecipitem tecto dedit , ille flagellis ad mortem caesus , fugiens hic decidit acrem praedonum in turbam , dedit hic pro corpore nummos , hunc perminxerunt calones ; quin etiam illud accidit , ut cuidam testis caudamque {caudamque} salacem demeterent ferro . More...


Anonyme, Anthologie Latine, 358.4-358.6 Adams, p. 142

Te uiris tantum simulas modestum Nec die quaeris coitum patrare , Ne capi possis lateasque {lateasque} semper . More...


Perse, Saturae / Satires, 1.15-1.18 Adams, p. 142

scilicet haec populo pexusque {pexusque} togaque {togaque} recenti et natalicia tandem cum sardonyche albus sede leges celsa , liquido cum plasmate guttur mobile conlueris , patranti fractus ocello . More...


Anonyme, Anthologie Latine, 374.6 Adams, p. 142

Quodque {Quodque} nimis miserum est : mingitur artis opus . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 11.46.1-11.46.4 Adams, p. 142

Iam nisi per somnum non arrigis et tibi , Mevi , Incipit in medios meiere verpa pedes , Truditur et digitis pannucea mentula lassis Nec levat extinctum sollicitata caput . More...


Horace, Sermones / Saturae, 2.7.48-2.7.52 Adams, p. 142

natura intendit , sub clara nuda lucerna quaecumque excepit turgentis verbera caudae clunibus aut agitavit equum lasciva supinum , dimittit neque famosum neque sollicitum , ne ditior aut formae melioris meiat eodem . More...


Perse, Saturae / Satires, 6.69-6.73 Adams, p. 142

mihi festa luce coquatur urtica et fissa fumosum sinciput aure , ut tuus iste nepos olim satur anseris extis , cum morosa vago singultiet inguine vena , patriciae inmeiat vulvae ? More...


Catulle, Carmina, 67.28-67.30 Adams, p. 142

” egregium narras mira pietate parentem , qui ipse sui gnati minxerit in gremium . More...


Théodore Priscien, Euporiston, 2.11 Adams, p. 143

satyriasis vero ex certa corporis incommoditate , quae etiam mulieribus aliquando contingit , quam metromaniam aliqui appellaverunt , et desiderium insatiabile et tensionem particulae cum assidua patratione avidissimam facit , et licet sine febribus attamen inter acutas et temporales aegritudines numeratur . More...


Isidore de Séville, Origines (Etymologiarum), 9.5 Adams, p. 143

Patratio enim est rei veneriae consummatio . More...


Lucrèce, De Rerum Natura, 4.1192-4.1196 Adams, p. 144

semper ficto suspirat amore , quae conplexa viri corpus cum corpore iungit et tenet adsuctis umectans oscula labris ; nam facit ex animo saepe et communia quaerens gaudia sollicitat spatium decurrere amoris . More...


Ovide, Ars Amatoria, 2.725-2.728 Adams, p. 144

Sed neque tu dominam velis maioribus usus Desere , nec cursus anteat illa tuos ; Ad metam properate simul : tum plena voluptas , Cum pariter victi femina virque {virque} iacent . More...


Ausone, Cento Nuptialis (Edyll. XIII), 128-131 Adams, p. 144

iamque {iamque} fere spatio extremo fessique {fessique} sub ipsam finem adventabant : tum creber anhelitus artus aridaque {aridaque} ora quatit , sudor fluit undique rivis , labitur exanguis , destillat ab inguine virus . More...


Histoire Auguste, Vita Maximini / The Two Maximini, 4 Adams, p. 144

nam dicitur cum eo iocatus esse Heliogabalus turpissime , dicens : Diceris , Maximine {Maximine} , sedecim et viginti et triginta milites aliquando lassasse ; potes tricies cum muliere perficere ? More...


Marcellus Empiricus, De medicamentis liber, book.33.72 Adams, p. 144

Veretra ut auctiora uideantur , panacis radix in uino bono triduo maceratur , cumque {cumque} coeundum est , femori inligatur ; re peracta in uino reposita isdem usibus reseruatur . More...


Ovide, Ars Amatoria, 2.725-2.728 Adams, p. 144

Sed neque tu dominam velis maioribus usus Desere , nec cursus anteat illa tuos ; Ad metam properate simul : tum plena voluptas , Cum pariter victi femina virque {virque} iacent . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 3.79.2 Adams, p. 144

Hunc ego , cum futuit , non puto perficere . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 1.46.1-1.46.2 Adams, p. 144

Cum dicis ' Propero , fac si facis , ' Hedyle , languet Protinus et cessat debilitata Venus . More...