adamsPage:68 × lemmas:sum1 ×

796 résultats.


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Celse, De Medicina, 7.27 Adams, p. 114

2I ) , subesse videbitur , quo facilius cludatur ea vel certe coangustetur , in anum quoque danda plumbea fistula est ; extentisque {extentisque} cruribus femina talique {talique} inter se deligandi sunt , donec , qualis futura est , cicatrix sit . More...


Celse, De Medicina, 7.27 Adams, p. 114

Quod si fistulae metus ex his causis , quas proposui , subesse videbitur , quo facilius claudatur ea , vel certe coangustetur , in anum quoque danda plumbea fistula est , extentisque {extentisque} cruribus femina talique {talique} inter se deligandi sunt , donec , qualis futura est , cicatrix sit . More...


Celse, De Medicina, 7.29 Adams, p. 100

posita est , unco extrahere At si pes alter iuxta repertus est , alter retro cum corpore est , quicquid protractum , paulatim abscidendum est : et si clunes os vulvae urguere coeperunt , iterum retro repellendae sunt , conquisitusque {conquisitusque} pes eius adducendus . More...


Cicéron, Epistulae ad Familiares , 9.22.2 Adams, p. 35

caudam antiqui ' penem ' vocabant , ex quo est propter similitudinem ' penicillus ; at hodie ' penis ' est in obscenis . ' at vero Piso ille Frugi in suis queritur adulescentis " peni deditos " esse . ' quod tu in epistula appellas suo nomine , ille tectius ' penem ; sed , quia multi , factum est tam obscenum quam id verbum , quo tu usus es . More...


Celse, De Medicina, 7.27 Adams, p. 114

Quod si fistulae metus ex is causis , quas proposui , subesse uidebitur , quo facilius cludatur ea uel certe coangustetur , in anum quoque danda plumbea fistula est ; extentisque {extentisque} cruribus femina talique {talique} inter se deligandi sunt , donec , qualis futura est , cicatrix sit . More...


Gaius, Institutiones / Institutiones Juris Civilis, 3.193 Adams, p. 61

Quid sit autem licium , quaesitum est ; sed uerius est consuti genus esse , quo necessariae partes tegerentur . More...


Ovide, Metamorphoses, 4.327-4.328 Adams, p. 196

Haec tibi sive aliqua est , mea sit furtiva voluptas , seu nulla est , ego sim , thalamumque {thalamumque} ineamus eundem . More...


Celse, De Medicina, 7.30 Adams, p. 114

Tum si capitulum exiguum est , basimque {basimque} tenuem habet , adstringendum lino paulum supra est , quam ubi cum ano committitur : imponenda spongia ex aqua calida est , donedonec id liveat : deinde aut ungue , aut scalpello supra nodum id exulcerandum est . More...


Sénèque, De consolatione ad Marciam (ad Marciam De Consolatione) (Dialogorum Liber VI ), 10.5 Adams, p. 102

mortuum tibi filium doles , eius temporis quo natus est crimen est ; mors enim illi denuntiata nascenti est ; in hanc legem erat satus , hoc illum fatum ab utero statim prosequebatur . More...


Anonyme, De Lapsu virginis consecratae liber, 5.21 Adams, p. 198

Si hoc ita est , quid de illa dicendum est quae occulta et furtiva turpitudine constupratur , et fingit se esse quod non est ? More...


Sénèque le Père, Controuersiae / Controversiae, 7.8.10 Adams, p. 175

uerum , inquit , inueniri non poterat ; iudices illam sententiam secuti sunt : si rapuit , indignum est puellam inultam esse ; si non rapuit , non est indignum fieri illum maritum . More...


Quintilien, Institutio Oratoria / Institutiones Oratoriae, 7.7.3 Adams, p. 175

, utrique data quod velit petendi potestate ; hic meritorum , temporis , praemii collatio est ; aut secum {secum} ipsae , ut duorum fortium , duorum tyrannicidarum , duarum raptarum , in quibus non potest esse alia quaestio , quam temporis , utra prior sit , aut qualitatis , utra iustior sit petitio . More...


Sénèque, de Beneficiis, 7.2.2 Adams, p. 56

Voluptas fragilis est , brevis , fastidio obiecta , quo avidius hausta est citius in contrarium recidens , cuius subinde necesse est aut paeniteat aut pudeat , in qua nihil est magnificum aut quod naturam hominis dis proximi deceat , res humilis , membrorum turpium aut vilium ministerio veniens , exitu foeda More...


Sénèque le Père, Controuersiae / Controversiae, 7.8.10 Adams, p. 175

uerum , inquit , inueniri non poterat ; iudices illam sententiam secuti sunt : si rapuit , indignum est puellam inultam esse ; si non rapuit , non est indignum fieri illum maritum . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 11.66.1-11.66.3 Adams, p. 130

Et delator es et calumniator , Et fraudator es et negotiator , Et fellator es et lanista . More...


Vulgate, Nombres, 18.15 Adams, p. 105

quicquid primum erumpet e vulva cunctae carnis quam offerunt Domino sive ex hominibus sive de pecoribus fuerit tui iuris erit ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias et omne animal quod inmundum est redimi More...


Augustin, De Ciutate Dei / De Civitate Dei, 6.9 Adams, p. 157

Si est ulla frons in hominibus , quae non est in numinibus , nonne , cum credunt coniugati tot deos utriusque sexus esse praesentes et huic operi instantes , ita pudore adficiuntur , ut et ille minus moueatur et illa plus reluctetur ? More...


Cicéron, pro Caelio / Oratio pro M. Caelio, 20 Adams, p. 185

est enim dictum ab illis fore qui dicerent uxores suas a cena redeuntis attrectatas esse a Caelio . More...


Cicéron, de Domo sua / Oratio de Domo Sua / pro Domo Sua, 47 Adams, p. 141

Sexte noster , bona venia , quoniam iam dialecticus es et haec quoque liguris , quod factum non est , ut sit factum , ferri ad populum aut verbis ullis sanciri aut suffragiis confirmari potest ? More...