adamsPage:53 × lemmas:arbor ×

10 résultats.


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Arnobe, Adversus Nationes \ Disputationum Adversus Gentes, 5.14 Adams, p. 53

nos auemus a nobis quid de diis dignum uel audire uel discere , at uero uos nobis mammarum expromitis exsectiones , amputationes uirilium ueretrorum , iras sanguinem furias , interitus uirginum uoluntarios et ex sanguine mortuorum flores atque arbores procreatas . More...


Priapées, Priapea, 25.1-25.5 Adams, p. 14

Hoc sceptrum , quod ubi arbore est recisum , nulla iam poterit uirere fronde , sceptrum , quod pathicae petunt puellae , quod quidam cupiunt tenere reges , cui dant oscula nobiles More...


Arnobe, Adversus Nationes \ Disputationum Adversus Gentes, 5.39 Adams, p. 70

arboris , sub qua sibi Attis uirum demessis genitalibus abstulit More...


Vulgate, Psalmi Salomonis, 8.5 Adams, p. 198

quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens et nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua More...


Ovide, Metamorphoses, 10.495-10.498 Adams, p. 100

Iamque {Iamque} gravem crescens uterum perstrinxerat arbor pectoraque {pectoraque} obruerat collumque {collumque} operire parabat , non tulit illa moram venientique {venientique} obvia ligno subsedit mersitque {mersitque} suos in cortice vultus . More...


Priapées, Priapea, 25.1-25.3 Adams, p. 189

Hoc sceptrum , quod ubi arbore est recisum , nulla iam poterit uirere fronde , sceptrum , quod pathicae petunt puellae More...


Horace, Epodi , 12.18-12.20 Adams, p. 38

cum mihi Cous adesset Amyntas , cuius in indomito constantior inguine nervos quam nova collibus arbor inhaeret . More...


Virgile, Georgica, 4.554-4.558 Adams, p. 100

Hic vero subitum ac dictu mirabile monstrum adspiciunt , liquefacta boum per viscera toto stridere apes utero et ruptis effervere costis , immensasque {immensasque} trahi nubes , iamque {iamque} arbore summa confluere et lentis uvam demittere ramis . More...


Stace, Thebais, 12.633-12.638 Adams, p. 100

superum , dubiis donec nova surgeret arbor rupibus et longa refugum mare frangeret umbra , isset et Arctoas Cadmea ad moenia ducens Hippolyte turmas : retinet iam certa tumentis spes uteri , coniunxque {coniunxque} rogat dimittere curas Martis et emeritas thalamo sacrare pharetras . More...