27 résultats.
Omne ulcus in omni parte corporis sordidum , quod tum intellegi potest , cum candicat et quasi crustam coperductam albam habet , purgat mel per se adpositum uel iris arida contusa [ et ] cum melle . Eadem ratione et terrae mali et panacis radix adposita purgat sordida ulcera uel in uerendis uel quoquo loci fuerint . More...
Encolpius ad Gitonem ' crede mihi , frater , non intellego me virum esse , non sentio . funerata est illa pars corporis , qua quondam Achilles eram ' More...
In Asclepiadis Mendetis Theologumenon libris lego , Atiam , cum ad sollemne Apollinis sacrum media nocte uenisset , posita in templo lectica , dum ceterae matronae dormirent , obdormisse ; draconem repente irrepsisse ad eam pauloque {pauloque} post egressum ; illam expergefactam quasi a concubitu mariti purificasse se ; et statim in corpore eius extitisse maculam uelut picti draconis nec potuisse umquam exigi , adeo ut mox publicis balineis perpetuo abstinuerit ; Augustum natum mense decimo et ob hoc Apollinis filium existimatum More...
Satyriasis est uehemens ueneris appetentia cum tensione ob aegram corporis passionem . uocatur autem , ut quidam uolunt , translatiue {translatiue} a satyrorum , quos , ut uulgus loquitur siue fabula fingit , uinolentos atque in usum ueneris pronos daemones accipimus , item , ut alii dicunt , ab herbae uirtute , quam satyrion uocant , hanc enim accipientes in uenerem prouocantur cum tentigine genitalium partium More...