7 résultats.
sed quoniam vitia prius demonstrare aggressi sumus , ab hoc initium sit , quod vocatur , sive mala consuetudine in obscenum intellectum sermo detortus est ( ut ductare exercitus et patrare bella , apud Sallustium dicta sancte et antique ridentibus , si dis placet ; quam culpam non scribentium quidem iudico sed legentium , tamen vitandam , quatenus verba honesta moribus More...
In Asclepiadis Mendetis Theologumenon libris lego , Atiam , cum ad sollemne Apollinis sacrum media nocte uenisset , posita in templo lectica , dum ceterae matronae dormirent , obdormisse ; draconem repente irrepsisse ad eam pauloque {pauloque} post egressum ; illam expergefactam quasi a concubitu mariti purificasse se ; et statim in corpore eius extitisse maculam uelut picti draconis nec potuisse umquam exigi , adeo ut mox publicis balineis perpetuo abstinuerit ; Augustum natum mense decimo et ob hoc Apollinis filium existimatum More...
lacrimis semperque {semperque} paratis in statione sua atque expectantibus illam , quo iubeat manare modo ; tu credis amorem , tu tibi tunc , uruca , places fletumque {fletumque} labellis exorbes , quae scripta et quot lecture tabellas , si tibi zelotypae retegantur scrinia moechae ! More...