2 résultats.
erectus igitur in cubitum hac fere oratione contumacem vexavi : ' quid dicis ' inquam ' omnium hominum deorumque {deorumque} pudor ? nam ne nominare quidem te inter res serias fas est . hoc de te merui , ut me in caelo positum ad inferos traheres ? ut traduceres annos primo florentes vigore senectaeque {senectaeque} ultimae mihi lassitudinem imponeres ? rogo te , mihi apodixin [ non ] defunctoriam redde . ' More...
audio Cinyram Cyprium templum amicae meretrici donasse — ei erat Venus nomen — , initiasse etiam Cypriae Veneri plurimos et uanis consecrationibus deputasse , statuisse etiam ut quicumque initiari uellet secreto Veneris sibi tradito assem unum mercedis nomine deae daret . quod secretum quale sit omnes taciti intellegere debemus , quia hoc ipsum propter turpitudinem manifestius explicare non possumus . bene amator Cinyras meretriciis legibus seruiit : consecratae Veneri a sacerdotibus suis stipem dari iussit ut scorto . Sebazium colentes Iouem anguem , cum initiant , per sinum ducunt : adhuc primi erroris uitia grassantur et quicquid homines perdidit colitur et funesti anguis callida ac malitiosa crudelitas adoratur . More...