adamsPage:25 × lemmas:uolo3 ×

80 résultats.


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Plaute, Aulularia , 686-689 Adams, p. 181

Scis tute facta velle me quae tu velis , et istúc confido a fratre me impetrassere ; et causa iusta est , siquidem ita est ut praedicas , te eam cómpressisse vinulentum virginem . More...


Plaute, Aulularia , 286 Adams, p. 151

post si quis vellet , te haud non velles dividi . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 3.72.1 Adams, p. 118

Vis futui , nec vis mecum {mecum} , Saufeia , lavari . More...


Priapées, Priapea, 38 Adams, p. 30

Simpliciter tibi me , quodcumque est , dicere oportet , natura est quoniam semper aperta mihi : pedicare uolo , tu uis decerpere poma ; quod peto , si dederis , quod petis , accipies . More...


Priapées, Priapea, 38.1-38.4 Adams, p. 123

Simpliciter tibi me , quodcumque est , dicere oportet , natura est quoniam semper aperta mihi : pedicare uolo , tu uis decerpere poma ; quod peto , si dederis , quod petis , accipies . More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 3.175 Adams, p. 188

uocatur autem , ut quidam uolunt , translatiue {translatiue} a satyrorum , quos , ut uulgus loquitur siue fabula fingit , uinolentos atque in usum ueneris pronos daemones accipimus More...


Valère Maxime, Facta et Dicta Memorabilia, 7.3.10 Adams, p. 175

cum eum inconcessis ac periculosis facibus accensum ab insana cupiditate inhibere uellet , salubri consilio patriam indulgentiam temperauit : petiit enim ut prius quam ad eam , quam diligebat , iret uulgari et permissa uenere uteretur . More...


Ovide, Metamorphoses, 3.268-3.270 Adams, p. 100

manifestaque {manifestaque} crimina pleno fert utero , et mater , quod vix mihi contigit uno de Iove vult fieri : tanta est fiducia formae . More...


Anonyme, Anthologie Latine, 24.1-24.2 Adams, p. 155

Deformis uxor cui sit , ancilla elegans , Vxorem habere , subigere ancillam uelit . More...


Cicéron, pro Caelio / Oratio pro M. Caelio, 49 Adams, p. 195

cum hac si qui adulescens forte fuerit , utrum hic tibi , Luci Herenni , adulter an amator , expugnare pudicitiam an explere libidinem voluisse videatur ? More...


Priapées, Priapea, 54.1-54.2 Adams, p. 116

CD si scribas temonemque {temonemque} insuper addas , qui medium uult te scindere , pictus erit . More...


Plaute, Curculio , 56 Adams, p. 84

qui volt cubare , pandit saltum saviis . More...


Eutrope, Breviarium ab urbe condita, I.18 Adams, p. 198

cum primo anno bene egissent , secundo unus ex his , Ap. Claudius , Virginii cuiusdam , qui honestis iam stipendiis contra Latinos in monte Algido militabat , filiam virginem corrumpere voluit More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 6.49.8-6.49.11 Adams, p. 113

Nam si vel minimos manu rapaci Hoc de palmite laeseris racemos , Nascetur , licet hoc velis negare , Inserta tibi ficus a cupressu . More...


Pétrone, Satyricon / Satirae, 8.3-8.5 Adams, p. 38

si vis sanus esse , Gitonem relega . recipies , inquam , nervos tuos , si triduo sine fratre dormieris More...


Cicéron, Epistulae ad Familiares , 9.22 Adams, p. 80

quod vulgo dicitur : ' cum nos te voluimus convenire , ' num obscenum est ? More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 11.58.1-11.58.2 Adams, p. 46

Cum me velle vides tentumque {tentumque} , Telesphore , sentis , Magna rogas More...


Priapées, Priapea, 54 Adams, p. 38

CD si scribas temonemque {temonemque} insuper addas , qui medium uult te scindere , pictus erit . More...


Vulgate, Génèse, 38.18 Adams, p. 179

ait Iudas quid vis tibi pro arrabone dari respondit anulum tuum et armillam et baculum quem manu tenes ad unum igitur coitum concepit mulier More...