adamsPage:23 × lemmas:prouoco ×

12 résultats.


Cassius Felix, De Medicina, 77.2 Adams, p. 106

Sic enim matrix poterit fetidis odoribus a superioribus ad inferiora fugari et loco proprio reuocari , cum melioribus et iocundis ad inferiores partes fuerit inuitata et prouocata . More...


Végèce, De Arte Veterinaria sive de Mulomedicina, 1.51.1 Adams, p. 53

Huic manum subicies in anum et deprimes usque ad veretrum versus , ubi invenies vesicam eius lotio plenam , quam a dextra et sinistra parte leviter adduces sursum ad anum versus et deprimes cum oleo , et minctionem provocas , More...


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Caelius Aurelianus, Tardae Passiones / Chronicae Passiones / Morbis Chronicis, II.1 Adams, p. 23

Radius uirilis paralysi uitiatus solito maior aut minor efficitur et nulla tentigine prouocatur . More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 3.175 Adams, p. 45

Satyriasis est uehemens ueneris appetentia cum tensione ob aegram corporis passionem . uocatur autem , ut quidam uolunt , translatiue {translatiue} a satyrorum , quos , ut uulgus loquitur siue fabula fingit , uinolentos atque in usum ueneris pronos daemones accipimus , item , ut alii dicunt , ab herbae uirtute , quam satyrion uocant , hanc enim accipientes in uenerem prouocantur cum tentigine genitalium partium More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 2.115 Adams, p. 112

deducit autem melius uentrem helleborum nigrum , quam deducit peplion , peplion autem helleboro nigro uentositatem melius tollit per podicem prouocatam . More...


Caelius Aurelianus, Gynaeciorum Sorani e graeco uersorum et retractatorum quae exstant, I.37 Adams, p. 188

etenim usu venerio depuellationis tempore materia provocata influens partibus More...


Juvénal, Saturae , 6.320-6.326 Adams, p. 136

lenonum ancillas posita Saufeia corona provocat ac tollit pendentis praemia coxae ; ipsa Medullinae fluctum crisantis adorat : palma inter dominas , virtus natalibus aequa , nil ibi per ludum simulabitur , omnia fient ad verum , quibus incendi iam frigidus aevo Laomedontiades et Nestoris hirnea More...


Horace, Epodi , 8.19-8.20 Adams, p. 208

quod ut superbo provoces ab inguine , ore adlaborandum est tibi . More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 3.176 Adams, p. 188

hortatur etenim in usum uenerium prouocans aetatis uigor . More...


Caelius Aurelianus, Tardae Passiones / Chronicae Passiones / Morbis Chronicis, V.7 Adams, p. 188

phantasia in usum uenerium prouocante More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 2.83 Adams, p. 112

prohibemus etiam supradictis rationibus unctionem ex illo liquore articulis adhibendam uel ex eo quicquam potandum aut cibo admiscendum , item sternutamenta uel rasuram capitis aut articulorum sinapismum aut supponenda podici acria collyria ob prouocandum uentrem , quae appellauit balanos , item diagridium atque castoreum et omnia grauabilia fomenta , ex quibus tumor magis augetur et soporifera pressura geminatur . More...