adamsPage:198 × lemmas:multus ×

55 résultats.


Jérôme, Commentaria in Isaiam libri octo et decem (in Iesaiam Commentarii), 57 Adams, p. 180

Et multiplicavit fornicationem suam , ut non semel cum uno , sed frequenter et cum plurimis misceretur . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 12.43.5-12.43.10 Adams, p. 119

Sunt illic Veneris novae figurae , Quales perditus audeat fututor , Praestent et taceant quid exoleti , Quo symplegmate quinque copulentur , Qua plures teneantur a catena , Extinctam liceat quid ad lucernam . More...


Virgile, Aeneis / Aeneid, 7.496-7.499 Adams, p. 100

Ipse etiam , eximiae laudis succensus amore , Ascanius curvo direxit spicula cornu ; nec dextrae erranti deus afuit , actaque {actaque} multo perque {perque} uterum sonitu perque {perque} ilia venit harundo . More...


Augustin, De Ciutate Dei / De Civitate Dei, 14.16 Adams, p. 56

Cum igitur sint multarum libidines rerum , tamen , cum libido dicitur neque cuius rei libido sit additur , non fere adsolet animo occurrere nisi illa , qua obscenae partes corporis excitantur . More...


Catulle, Carmina, 97.9-97.10 Adams, p. 118

hic futuit multas et se facit esse venustum , et non pistrino traditur atque asino ? More...


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Firmicus Maternus, Julius, De Errore Profanarum Religionum, 10 Adams, p. 30

audio Cinyram Cyprium templum amicae meretrici donasse — ei erat Venus nomen — , initiasse etiam Cypriae Veneri plurimos et uanis consecrationibus deputasse , statuisse etiam ut quicumque initiari uellet secreto Veneris sibi tradito assem unum mercedis nomine deae daret . quod secretum quale sit omnes taciti intellegere debemus , quia hoc ipsum propter turpitudinem manifestius explicare non possumus . bene amator Cinyras meretriciis legibus seruiit : consecratae Veneri a sacerdotibus suis stipem dari iussit ut scorto . Sebazium colentes Iouem anguem , cum initiant , per sinum ducunt : adhuc primi erroris uitia grassantur et quicquid homines perdidit colitur et funesti anguis callida ac malitiosa crudelitas adoratur . More...


Caelius Aurelianus, Tardae Passiones / Chronicae Passiones / Morbis Chronicis, III.8 Adams, p. 112

inflatio secundum gastera cum tensione plurima et ad percussum palmae resonus uelut tympani , unde etiam nomen accepit , item ructationes et aliquando intestinorum tormenta , quae excluso uento per podicem digerantur atque grauedinis detrahant quicquam . More...


Mustio, Gynaecia, 158 Adams, p. 188

et inde semen ipsius tenue est et aquatum aut valde frigidum aut plus a iusto calidum et corruptum , aut luxuria sua frequenti usu venerio enervatus sit et sine viribus . More...


Théodore Priscien, Euporiston, 1.6 Adams, p. 85

Sed eo distant quod ceriones plures cavernas egestionis habent et umorem multo pinguiorem emittunt , achor autem unam cavernam habet et umorem egerit aquatiorem . More...


Plaute, Cistellaria , 157-159 Adams, p. 181

mercator venit huc ad ludos Lemnius , isque {isque} hic compressit virginem , adulescentulus , vi , vinulentus multa nocte in via . More...


Plaute, Mercator, 1021-1023 Adams, p. 173

neu quisquam posthac prohibeto ádulescentem filium quin amet et scortum ducat , quod bono fiat modo ; siquis prohibuerit , plus perdet clam quasi praehibuerit palam . More...


Caelius Aurelianus, Tardae Passiones / Chronicae Passiones / Morbis Chronicis, II.1 Adams, p. 112

Ac si podex fuerit paralysi uitiatus aut eius uicina , acriora facimus uel mordicantia inici collyria , quae Graeci balanos uocant , uel sinapi plurimum fico admixto atque in collyrium collectum longitudine aptum More...


Horace, Carmina / Odae, 1.5.1-1.5.3 Adams, p. 181

Quis multa gracilis te puer in rosa perfusus liquidis urget odoribus grato , Pyrrha , sub antro ? More...


Lucrèce, De Rerum Natura, 4.1034 Adams, p. 95

qui ciet inritans loca turgida semine multo , More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 11.88.1-11.88.2 Adams, p. 123

Multis iam , Lupe , posse se diebus Pedicare negat Charisianus . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 1.58.5-1.58.6 Adams, p. 9

Sed sestertiolum donavit mentula Phoebo Bis decies : hoc da tu mihi , pluris emam . More...


Ovide, Amores , 3.12.5-3.12.6 Adams, p. 185

Quae modo dicta mea est , quam coepi solus amare , Cum multis vereor ne sit habenda mihi . More...


Caelius Aurelianus, Acutae Passiones / Celeres Passiones / Morbis Acutis, 2.87 Adams, p. 188

fit autem ex uariis antecedentibus causis , ut ceterae passiones , magis tamen profunda perfrictione aut uinolentia aut usu uenerio , plurimo nimis potu , indigestione continua aut percussu uehementi aut ponderis magni subuectione uel cursu uehementi . More...


Suétone, Iulius / Julius Caesar, 50 Adams, p. 198

pronum et sumptuosum in libidines fuisse constans opinio est , plurimasque {plurimasque} et illustres feminas corrupisse , More...