25 résultats.
Omnis ab infuso numeretur amica Falerno , Et quia nulla venit , tu mihi , Somne , veni . More...
quid est , quod male sit tibi , quoi domi sit quod edis quod ames adfatim , neque triobolum ullum amicae das et ductas gratiis ? More...
illius uxor aut amica riualem lasciuiendo languidum , precor , reddat , More...
audio Cinyram Cyprium templum amicae meretrici donasse — ei erat Venus nomen — , initiasse etiam Cypriae Veneri plurimos et uanis consecrationibus deputasse , statuisse etiam ut quicumque initiari uellet secreto Veneris sibi tradito assem unum mercedis nomine deae daret . quod secretum quale sit omnes taciti intellegere debemus , quia hoc ipsum propter turpitudinem manifestius explicare non possumus . bene amator Cinyras meretriciis legibus seruiit : consecratae Veneri a sacerdotibus suis stipem dari iussit ut scorto . Sebazium colentes Iouem anguem , cum initiant , per sinum ducunt : adhuc primi erroris uitia grassantur et quicquid homines perdidit colitur et funesti anguis callida ac malitiosa crudelitas adoratur . More...
capta quibus volucrem virguncula ferret amorem , nunc foribus surdis , sera quas vel pessulus artis firmarat cuneis , per tectum dives amator imbricibus ruptis undantis desuper auri infundens pluviam gremio excipientis amicae More...