adamsPage:196 × lemmas:anima ×

12 résultats.


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Anonyme, Anthologie Latine, 712.14-712.21 Adams, p. 149

ad ueneris usum femina feminae Inter gannitus et subantis uoculas , Carpant papillas atque amplexus intiment Arentque {Arentque} sulcos molles aruo Venerio , Thyrsumque {Thyrsumque} pangant hortulo Cupidinis Dent crebros ictus coniuente lumine Trepidante cursu uenae et anima fessula Eiaculent tepidum rorem niueis laticibus . More...


Arnobe, Adversus Nationes \ Disputationum Adversus Gentes, 2.42 Adams, p. 136

scabillorum concrepationibus sonores , quibus animarum alia lasciuiens multitudo incompositos corporum dissolueretur in motus , saltitaret et cantaret , orbes saltatorios uerteret et ad ultimum clunibus et coxendicibus subleuatis lumborum crispitudine fluctuaret ? More...


Lucrèce, De Rerum Natura, 3.776-3.777 Adams, p. 161

Denique conubia ad Veneris partusque {partusque} ferarum esse animas praesto deridiculum esse videtur More...


Sénèque, Oedipus, 367-372 Adams, p. 102

non animae capax in parte dextra pulmo sanguineus iacet , non laeva cordi regio , non molli ambitu omenta pingues visceri obtendunt sinus : natura versa est , nulla lex utero manet , scrutemur , unde tantus hic extis rigor . More...


Plaute, Aulularia , 304-305 Adams, p. 115

Etiamne {Etiamne} obturat inferiorem gutturem , ne quid animai forte amittat dormiens ? More...


Sénèque, Octauia / Octavia, 368-375 Adams, p. 102

caedis moriens illa ministrum rogat infelix , utero dirum condat ut ensem : ' hic est , hic est fodiendus ' ait ' ferro , monstrum qui tale tulit post hanc vocem cum supremo mixtam gemitu animam tandem More...


Stace, Thebais, 1.616-1.620 Adams, p. 100

iuvat ire et visere iuxta liventes in morte oculos uterique {uterique} nefandam proluviem et crasso squalentia pectora tabo , qua nostrae cecidere animae , stupet Inacha pubes , magnaque {magnaque} post lacrimas etiamnum gaudia pallent . More...


Apulée, Metamorphoses, 2.17 Adams, p. 159

usque dum lassis animis et marcidis artubus defatigati simul ambo corruimus inter mutuos amplexus animas anhelantes . More...


Ovide, Metamorphoses, 8.488-8.490 Adams, p. 100

Vos modo , fraterni manes animaeque {animaeque} recentes , officium sentite meum magnoque {magnoque} paratas accipite inferias , uteri mala pignera nostri ! More...


Augustin, De Ciutate Dei / De Civitate Dei, 7.24 Adams, p. 198

sicut aliquando etiam ipsas uilissimas feminas earum , quas libidine quaesierunt , taedet paenitetque {paenitetque} turbarum : sic animam uilem factam et inmundis spiritibus prostitutam deos sibi multiplicare , quibus contaminanda prosterneretur , sicut plurimum libuit , sic aliquando et piguit . More...


Apulée, Metamorphoses, 2.17 Adams, p. 195

, usque dum lassis animis et marcidis artubus defatigati simul ambo corruimus inter mutuos amplexus animas anhelantes . More...