2516 résultats.


Scribonius Largus, Compositiones / Compositiones Medcamentorum, 121 Adams, p. 101

eis ; qui sanguinem per urinam vel alvum reddunt ; nec minus etiam mulieribus ; quae fluore sanguinolento infestantur , quod Graeci dicunt ; vel ex partu abortuve {abortuve} residuos vulvae dolores habent ; et in totum ; quibus supprimendus est fluor aut ex aliqua parte corporis inflatio tollenda . More...


Varron, Res Rusticae / De Re Rustica, 2.1.19 Adams, p. 101

dicuntur agni cordi , qui post tempus nascuntur ac remanserunt in volvis intimis * * * vocant chorion , a quo cordi appellati . More...


Scribonius Largus, Compositiones / Compositiones Medcamentorum, 126 Adams, p. 101

Ad iocineris duritiam veterem , hydropicos , lienosos , arquatos et quibus opus est urina ; item ex partu residua mulieri purgat et vulvae dolorem tollit , sic : Anesi p . More...


Apulée, Metamorphoses, 4.21 Adams, p. 102

lanius paulo fidentior , utero bestiae resecto , ursae magnificum despoliavit latronem . More...


Apulée, Metamorphoses, 5.11 Adams, p. 102

genuina simplicitate proque {proque} animi tui teneritudine non potueris , certe de marito nil quicquam vel audias vel respondeas : nam et familiam nostram iam propagabimus et hic adhuc infantilis uterus gestat nobis infantem alium , si texeris nostra secreta silentio , divinum , si profanaveris , mortalem . More...


Sénèque, De consolatione ad Helviam/ Ad Helviam Matrem de Consolatione (Dialogorum Liber XII), 16.3-16.4 Adams, p. 102

periculosa etiam probis peiorum detorsit imitatio ; numquam te fecunditatis tuae , quasi exprobraret aetatem , puduit , numquam more aliarum , quibus omnis commendatio ex forma petitur , tumescentem uterum abscondisti quasi indecens onus , nec intra viscera tua conceptas spes liberorum elisisti ; non faciem coloribus ac lenociniis polluisti ; numquam tibi placuit vestis , quae nihil amplius nudaret More...


Sénèque, Octauia / Octavia, 590-591 Adams, p. 102

et ipse populi vota iam pridem moror , cum portet utero pignus et partem mei . More...


Sénèque, Oedipus, 367-372 Adams, p. 102

non animae capax in parte dextra pulmo sanguineus iacet , non laeva cordi regio , non molli ambitu omenta pingues visceri obtendunt sinus : natura versa est , nulla lex utero manet , scrutemur , unde tantus hic extis rigor . More...


Sénèque, Epistulae / Epistulae Morales ad Lucilium, 102.23 Adams, p. 102

Quemadmodum decem mensibus tenet nos maternus uterus et praeparat non sibi , sed illi loco , in quem videmur emitti iam idonei spiritum trahere et in aperto durare ; sic per hoc spatium , quod ab infantia More...


Tacitus, Cornelius, Annales / Ab excessu divi Augusti, 1.57 Adams, p. 102

nobiles , inter quas uxor Arminii eademque {eademque} filia Segestis , mariti magis quam parentis animo , neque victa in lacrimas neque voce supplex ; compressis intra sinum manibus gravidum uterum intuens . More...


Sénèque, Octauia / Octavia, 368-375 Adams, p. 102

caedis moriens illa ministrum rogat infelix , utero dirum condat ut ensem : ' hic est , hic est fodiendus ' ait ' ferro , monstrum qui tale tulit post hanc vocem cum supremo mixtam gemitu animam tandem More...


Apulée, Metamorphoses, 1.9 Adams, p. 102

Eadem amatoris sui uxorem quod in eam dicacule probrum dixerat , iam in sarcina praegnationis obsaepto utero et repigrato fetu perpetua praegnatione damnavit et , ut cuncti numerant , iam octo annorum onere misella illa velut elephantum paritura distenditur . More...


Tacitus, Cornelius, Annales / Ab excessu divi Augusti, 12.51 Adams, p. 102

sed coniunx gravida primam utcumque fugam ob metum hostilem et mariti caritatem toleravit ; post festinatione continua , ubi quati uterus et viscera vibrantur , orare ut morte honesta contumeliis captivitatis eximeretur . More...


Apulée, Metamorphoses, 5.12 Adams, p. 102

et futuri pignoris gloria gestiebat et materni nominis dignitate gaudebat : crescentes dies et menses exeuntes anxia numerat , et sarcinae nesciae rudimento miratur de brevi punctulo tantum incrementulum locupletis uteri . More...


Sénèque, Phoenissae, 245-247 Adams, p. 102

videram nondum diem uterique {uterique} nondum solveram clausi moras , et iam timebar . More...


Apulée, Metamorphoses, 6.32 Adams, p. 102

, ambo sustinebunt ; et mortem asinus quam quidem meruit , et illa morsus ferarum , cum vermes membra laniabunt , et ignis flagrantiam , cum sol nimis caloribus inflammarit uterum , et patibuli cruciatum , cum canes et vultures intima protrahent viscera . More...


Sénèque, Oedipus, 636-637 Adams, p. 102

invisa proles : sed tamen peior parens quam gnatus , utero rursus infausto gravis . More...


Sénèque, Hercules Oetaeus, 989-996 Adams, p. 102

maius eripui decus , quam in luce tribui , si tibi ignotum est nefas , a matre disce , seu tibi iugulo placet mersisse ferrum sive maternum libet invadere uterum , mater intrepidum tibi praebebit animum , non erit tantum scelus a te peractum : dextera sternar tua , sed mente nostra , natus Alcidae , times ? More...


Sénèque, Epistulae / Epistulae Morales ad Lucilium, 121.18 Adams, p. 102

Itaque , ut in prioribus epistulis dixi , tenera quoque animalia et materno utero vel ovo modo effusa , quid sit infestum , ipsa protinus norunt et mortifera devitant . More...


Sénèque, De consolatione ad Marciam (ad Marciam De Consolatione) (Dialogorum Liber VI ), 10.5 Adams, p. 102

mortuum tibi filium doles , eius temporis quo natus est crimen est ; mors enim illi denuntiata nascenti est ; in hanc legem erat satus , hoc illum fatum ab utero statim prosequebatur . More...