adamsPage:188 × lemmas:possum1 × tags:metaphore ×

24 résultats.


Caelius Aurelianus, Gynaeciorum Sorani e graeco uersorum et retractatorum quae exstant, II.128 Adams, p. 104

ex omnibus autem differentiis quas prediximus facillime curari possunt que in pinnaculis habeant membranum , siquidem durissime pulpe cum ingenti difficultate precidantur , et moleste sanguinent , et nisi sollicite fuerint curate , cito renasci possunt . More...


Augustin, De Ciutate Dei / De Civitate Dei, 6.2 Adams, p. 38

eosdem tamen homines infeliciter ac turpiter eneruatos atque corruptos occultare mimine potuerunt More...


Cicéron, de Domo sua / Oratio de Domo Sua / pro Domo Sua, 47 Adams, p. 141

Sexte noster , bona venia , quoniam iam dialecticus es et haec quoque liguris , quod factum non est , ut sit factum , ferri ad populum aut verbis ullis sanciri aut suffragiis confirmari potest ? More...


Lactance, De Opificio Dei (De Formatione Hominis), 12.4 Adams, p. 35

ipsum semen quidam putant ex medullis tantum , quidam ex omni corpore ad uenam genitalem confluere ibique {ibique} concrescere , sed hoc quomodo fiat humana mens non potest conprehendere . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 11.60.2-11.60.4 Adams, p. 40

sed Phlogis ulcus habet , Ulcus habet Priami quod tendere possit alutam Quodque {Quodque} senem Pelian non sinat esse senem , More...


Pétrone, Satyricon / Satirae, 25 Adams, p. 166

Hinc etiam puto proverbium natum illud , ut dicatur posse taurum tollere , qui vitulum sustulerit . More...


Marcellus Empiricus, De medicamentis liber, 33.3 Adams, p. 40

Omne ulcus in omni parte corporis sordidum , quod tum intellegi potest , cum candicat et quasi crustam coperductam albam habet , purgat mel per se adpositum uel iris arida contusa [ et ] cum melle . Eadem ratione et terrae mali et panacis radix adposita purgat sordida ulcera uel in uerendis uel quoquo loci fuerint . More...


Cicéron, nan, 16.2 Adams, p. 38

Qui tribunus plebis felix in evertenda re publica fuit nullis suis nervis — qui enim in eius modi vita nervi esse potuerunt hominis fraternis flagitiis , sororiis stupris , omni inaudita libidine exsanguis ? More...


Pétrone, Satyricon / Satirae, 25.6 Adams, p. 34

hinc etiam puto proverbium natum illud , [ ut dicatur ] posse taurum tollere , qui vitulum sustulerit . More...


Histoire Auguste, Elagabali Vita / Antoninus Heliogabalus/ Antoninus Elagabulus / , 5 Adams, p. 42

Romae denique nihil egit aliud nisi ut emissarios haberet , qui ei bene vasatos perquirerent eosque {eosque} ad aulam perducerent , ut eorum conditionibus posset More...


Histoire Auguste, Vita Maximini / The Two Maximini, 4 Adams, p. 144

nam dicitur cum eo iocatus esse Heliogabalus turpissime , dicens : Diceris , Maximine {Maximine} , sedecim et viginti et triginta milites aliquando lassasse ; potes tricies cum muliere perficere ? More...


Celse, De Medicina, 5.26 Adams, p. 114

, ubicumque venae majores sunt , quoniam exhaurire hominem profusione sanguinis possunt : idque {idque} evenit non in alis tantum atque poplitibus , sed etiam in iis venis quae ad anum testiculosque {testiculosque} perveniunt . More...


Suétone, Augustus / Octavius Augustus Caesar, 94.4 Adams, p. 30

In Asclepiadis Mendetis Theologumenon libris lego , Atiam , cum ad sollemne Apollinis sacrum media nocte uenisset , posita in templo lectica , dum ceterae matronae dormirent , obdormisse ; draconem repente irrepsisse ad eam pauloque {pauloque} post egressum ; illam expergefactam quasi a concubitu mariti purificasse se ; et statim in corpore eius extitisse maculam uelut picti draconis nec potuisse umquam exigi , adeo ut mox publicis balineis perpetuo abstinuerit ; Augustum natum mense decimo et ob hoc Apollinis filium existimatum More...


Priapées, Priapea, 25.1-25.5 Adams, p. 14

Hoc sceptrum , quod ubi arbore est recisum , nulla iam poterit uirere fronde , sceptrum , quod pathicae petunt puellae , quod quidam cupiunt tenere reges , cui dant oscula nobiles More...


Horace, Epodi , 12.15-12.16 Adams, p. 157

Inachiam ter nocte potes , mihi Semper ad unum mollis opus . More...


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 14.70.1-14.70.2 Adams, p. 139

Si vis esse satur , nostrum potes esse Priapum : Ipsa licet rodas inguina , purus eris . More...


Suétone, De Grammaticis, 23 Adams, p. 141

cuiusdam , qui cum in turba osculum sibi ingerentem quanquam refugiens devitare non posset , " Vis tu , " inquit , " magister , quotiens festinantem aliquem vides , abligurire ? More...


Priapées, Priapea, 75.12-75.20 Adams, p. 149

Cererem nurus frequentant , raptam Cyzicos ostreosa diuam , formosam uenerem Gnidos Paphosque {Paphosque} ; Quod sim iam senior meumque {meumque} canis Cum barba caput albicet capillis : Deprensos ego perforare possum Tithonum Priamumque {Priamumque} Nestoremque {Nestoremque} . More...


Firmicus Maternus, Julius, De Errore Profanarum Religionum, 10 Adams, p. 30

audio Cinyram Cyprium templum amicae meretrici donasse — ei erat Venus nomen — , initiasse etiam Cypriae Veneri plurimos et uanis consecrationibus deputasse , statuisse etiam ut quicumque initiari uellet secreto Veneris sibi tradito assem unum mercedis nomine deae daret . quod secretum quale sit omnes taciti intellegere debemus , quia hoc ipsum propter turpitudinem manifestius explicare non possumus . bene amator Cinyras meretriciis legibus seruiit : consecratae Veneri a sacerdotibus suis stipem dari iussit ut scorto . Sebazium colentes Iouem anguem , cum initiant , per sinum ducunt : adhuc primi erroris uitia grassantur et quicquid homines perdidit colitur et funesti anguis callida ac malitiosa crudelitas adoratur . More...