adamsPage:188 × author:Marcellus Empiricus × lemmas:sum1 ×

5 résultats.


Marcellus Empiricus, De medicamentis liber, book.33.65 Adams, p. 188

Si quem ad usum uenerium infirmum uolueris esse , ubicumque minxerit , supra lotium eius obicem , id est axedonem , ex usu figes . More...


Marcellus Empiricus, De medicamentis liber, 33.3 Adams, p. 40

Omne ulcus in omni parte corporis sordidum , quod tum intellegi potest , cum candicat et quasi crustam coperductam albam habet , purgat mel per se adpositum uel iris arida contusa [ et ] cum melle . Eadem ratione et terrae mali et panacis radix adposita purgat sordida ulcera uel in uerendis uel quoquo loci fuerint . More...


Marcellus Empiricus, De medicamentis liber, book.33.72 Adams, p. 144

Veretra ut auctiora uideantur , panacis radix in uino bono triduo maceratur , cumque {cumque} coeundum est , femori inligatur ; re peracta in uino reposita isdem usibus reseruatur . More...


Marcellus Empiricus, De medicamentis liber, 31.16 Adams, p. 54

Ad ficos , qui in locis uerecundioribus nascuntur , de orbita rotae collige caluos lapides non praegrandes neque paruos et pone in foco , ut bene candescant , et lotio infantis eos extingue , postea de ipso lotio locum adsidue laua ita , ut frequenter mutes et lapides et lotium infantis ; tantum proderit , ut sectione et ferro opus non sit . More...


Marcellus Empiricus, De medicamentis liber, epistulae.2.9 Adams, p. 188

Ab hoc rursus tempore , id est a IIII Idus Nouembris , sanguis deficit ; congruit igitur leuioribus cibis uti , uino indulgere nec uso uenerio abstinere in VIII Kal. Ianuarias , ex quo incipit tempus hibernum . More...