adamsPage:183 × lemmas:animus ×

21 résultats.


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Lucrèce, De Rerum Natura, 4.1195-4.1196 Adams, p. 183

nam facit ex animo saepe et communia quaerens gaudia sollicitat spatium decurrere amoris . More...


Juvénal, Saturae , 2.11-2.13 Adams, p. 112

hispida membra quidem et durae per bracchia saetae promittunt atrocem animum , sed podice levi caeduntur tumidae medico ridente mariscae . More...


Lucrèce, De Rerum Natura, 4.1195-4.1196 Adams, p. 204

nam facit ex animo saepe et communia quaerens gaudia sollicitat spatium decurrere amoris . More...


Lucrèce, De Rerum Natura, 4.1192-4.1196 Adams, p. 144

semper ficto suspirat amore , quae conplexa viri corpus cum corpore iungit et tenet adsuctis umectans oscula labris ; nam facit ex animo saepe et communia quaerens gaudia sollicitat spatium decurrere amoris . More...


Apulée, Metamorphoses, 5.11 Adams, p. 102

genuina simplicitate proque {proque} animi tui teneritudine non potueris , certe de marito nil quicquam vel audias vel respondeas : nam et familiam nostram iam propagabimus et hic adhuc infantilis uterus gestat nobis infantem alium , si texeris nostra secreta silentio , divinum , si profanaveris , mortalem . More...


Tacitus, Cornelius, Annales / Ab excessu divi Augusti, 1.57 Adams, p. 102

nobiles , inter quas uxor Arminii eademque {eademque} filia Segestis , mariti magis quam parentis animo , neque victa in lacrimas neque voce supplex ; compressis intra sinum manibus gravidum uterum intuens . More...


Sénèque le Père, Controuersiae / Controversiae, 7.8.9 Adams, p. 175

Passienus hanc ultimam partem sic diuidebat : an si adulescens malo aduersus puellam animo infitiatus est raptum , ut nuptias effugeret , dignus sit qui iterum fortunam subeat optionis recusatae . More...


Augustin, De Ciutate Dei / De Civitate Dei, 14.16 Adams, p. 56

Cum igitur sint multarum libidines rerum , tamen , cum libido dicitur neque cuius rei libido sit additur , non fere adsolet animo occurrere nisi illa , qua obscenae partes corporis excitantur . More...


Sénèque, Hercules Oetaeus, 989-996 Adams, p. 102

maius eripui decus , quam in luce tribui , si tibi ignotum est nefas , a matre disce , seu tibi iugulo placet mersisse ferrum sive maternum libet invadere uterum , mater intrepidum tibi praebebit animum , non erit tantum scelus a te peractum : dextera sternar tua , sed mente nostra , natus Alcidae , times ? More...


Juvénal, Saturae , 2.11-2.13 Adams, p. 113

hispida membra quidem et durae per bracchia saetae promittunt atrocem animum , sed podice levi caeduntur tumidae medico ridente mariscae . More...


Horace, Sermones / Saturae, 1.2.68-1.2.69 Adams, p. 30

huic si muttonis verbis mala tanta videnti diceret haec animus More...


Apulée, Metamorphoses, 2.17 Adams, p. 159

usque dum lassis animis et marcidis artubus defatigati simul ambo corruimus inter mutuos amplexus animas anhelantes . More...


Phèdre, Fabulae / Fabulae Aesopiae, appendix.13.18-appendix.13.19 Adams, p. 198

Corruptus animus ilico succenditur Et uritur impudentis sensim cupiditas . More...


Salluste, Catilina / De coniuratione Catilinae, 14.2 Adams, p. 36

Nam quicumque inpudicus , adulter , ganeo manu , ventre , pene bona patria laceraverat quique {quique} alienum aes grande conflaverat , quo flagitium aut facinus redimeret , praeterea omnes undique parricidae , sacrilegi , convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes , ad hoc , quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat , postremo omnes , quos flagitium , egestas , conscius animus exagitabat , ii Catilinae proxumi familiaresque {familiaresque} erant . More...


Augustin, De Ciutate Dei / De Civitate Dei, 14.26 Adams, p. 92

prolem seri sine libidinis morbo , sed eo uoluntatis nutu mouerentur membra illa quo cetera , et sine ardoris inlecebroso stimulo cum tranquillitate animi et corporis nulla corruptione integritatis infunderetur gremio maritus uxoris . More...


Apulée, Metamorphoses, 2.17 Adams, p. 195

, usque dum lassis animis et marcidis artubus defatigati simul ambo corruimus inter mutuos amplexus animas anhelantes . More...


Ovide, Epistulae (Heroides), 4.129-4.130 Adams, p. 179

Nec , quia privigno videar coitura noverca , Terruerint animos nomina vana tuos . More...


Ovide, Remedia Amoris , 805 Adams, p. 188

Vina parant animum Veneri More...


Ovide, Metamorphoses, 9.278-9.284 Adams, p. 100

Herculis illam imperiis thalamoque {thalamoque} animoque {animoque} receperat Hyllus inpleratque {inpleratque} uterum generoso semine , cum sic incipit Alcmene : “ Faveant tibi numina saltem conripiantque {conripiantque} moras , tum cum matura vocabis praepositam timidis parientibus Ilithyiam , quam mihi difficilem Iunonis More...