adamsPage:177 × lemmas:dico2 × tags:cunnus ×

17 résultats.


Mustio, Gynaecia, 8 Adams, p. 99

cuius foris labia greci pterigomata dicuntur , latini pinnacula dicta sunt , et a superiore parte descendens in medio landica dicta est . More...


Varron, Res Rusticae / De Re Rustica, 2.1.19 Adams, p. 101

dicuntur agni cordi , qui post tempus nascuntur ac remanserunt in volvis intimis * * * vocant chorion , a quo cordi appellati . More...


Cicéron, Epistulae ad Familiares , 9.22 Adams, p. 80

quod vulgo dicitur : ' cum nos te voluimus convenire , ' num obscenum est ? More...


Ovide, Metamorphoses, 9.285-9.289 Adams, p. 100

Namque laboriferi cum iam natalis adesset Herculis et decimum premeretur sidere signum , tendebat gravitas uterum mihi , quodque {quodque} ferebam , tantum erat , ut posses auctorem dicere tecti ponderis esse Iovem . More...


Martial, Epigrammata / Epigrams (Book 1-12), 11.21.11-11.21.12 Adams, p. 85

Hanc in piscina dicor futuisse marina . Nescio ; piscinam me futuisse puto . More...


Apulée, Metamorphoses, 1.9 Adams, p. 102

Eadem amatoris sui uxorem quod in eam dicacule probrum dixerat , iam in sarcina praegnationis obsaepto utero et repigrato fetu perpetua praegnatione damnavit et , ut cuncti numerant , iam octo annorum onere misella illa velut elephantum paritura distenditur . More...


Sénèque, Epistulae / Epistulae Morales ad Lucilium, 121.18 Adams, p. 102

Itaque , ut in prioribus epistulis dixi , tenera quoque animalia et materno utero vel ovo modo effusa , quid sit infestum , ipsa protinus norunt et mortifera devitant . More...


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Jérôme, Epistulae, 84.5.3 Adams, p. 96

quod si dederimus , statim expetunt uuluam et coitum et cetera , quae in uentre sunt et sub uentre . singula membra negant et corpus , quod constat ex membris , dicunt resurgere . More...


Isidore de Séville, Origines (Etymologiarum), 8.11 Adams, p. 89

Iunonem dicunt quasi ianonem , id est ianuam , pro purgationibus feminarum , eo quod quasi portas matrum natorum pandat , et nubentum maritis More...


Sénèque, Epistulae / Epistulae Morales ad Lucilium, 124.8 Adams, p. 102

Si quis diceret illum in materno utero latentem , sexus quoque incerti , tenerum et inperfectum et informem iam in aliquo bono esse , aperte videretur errare . More...


Plaute, Stichus , 167-170 Adams, p. 99

atque auditavi saepe hoc volgo dicier , solere elephantum gravidam perpetuos decem esse annos ; eius ex sémine haec certost {certost} fames , nam iam complures annos utero haeret meo . More...


Pline l'Ancien, Naturalis Historia / Historia Naturalis, 11.37 Adams, p. 89

Feminis eadem omnia praeterque {praeterque} vesicae iunctus utriculus , unde dictus uterus . More...


Juvénal, Saturae , 3.96-3.97 Adams, p. 95

vacua et plana omnia dicas infra ventriculum et tenui distantia rima . More...


Cicéron, Epistulae ad Familiares , 9.22.2 Adams, p. 97

memini in senatu disertum consularem ita eloqui : ' hanc culpam maiorem an illam dicam ? ' potuit obscenius ? More...


Virgile, Georgica, 4.554-4.558 Adams, p. 100

Hic vero subitum ac dictu mirabile monstrum adspiciunt , liquefacta boum per viscera toto stridere apes utero et ruptis effervere costis , immensasque {immensasque} trahi nubes , iamque {iamque} arbore summa confluere et lentis uvam demittere ramis . More...


Ovide, Metamorphoses, 2.463-2.465 Adams, p. 100

Attonitae manibusque {manibusque} uterum celare volenti “ i procul hinc ” dixit “ nec sacros pollue fontes ” Cynthia ; deque {deque} suo iussit secedere coetu . More...