adamsPage:151 × lemmas:tam × tags:metaphore ×

8 résultats.


Apulée, Metamorphoses, 10.22 Adams, p. 150

tam amplo ore tamque {tamque} enormi et saxeis dentibus deformi saviari , novissime quo pacto , quamquam ex unguiculis perpruriscens , mulier tam vastum genitale susciperet : heu me qui dirupta nobili femina bestiis obiectus munus instructurus sim mei domini ! More...


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Pétrone, Satyricon / Satirae, 24.7 Adams, p. 42

mox manum etiam demisit in sinum et pertractato vasculo tam rudi More...


Pétrone, Satyricon / Satirae, 134.9 Adams, p. 40

numquam tu hominem tam infelicem vidisti : lorum in aqua , non inguina habet More...


Pétrone, Satyricon / Satirae, 134 Adams, p. 14

“ nisi illud tam rigidum reddidero quam cornu : Quicquid in orbe vides , paret mihi . More...


Pline l'Ancien, Naturalis Historia / Historia Naturalis, 28.8 Adams, p. 85

eiusdem cavernam sinistro lacerto alligatam , si quis mulierem prospiciat , amatorium esse tam praesens , ut ilico sequatur ; eiusdem loci pilorum cinerem ex oleo inlitum viris , qui sint probrosae More...


Priapées, Priapea, 55.3-55.4 Adams, p. 19

nec mouet amissi tam me iactura pudorque {pudorque} , quam praebent iustos altera tela metus More...


Cicéron, Epistulae ad Familiares , 9.22.2 Adams, p. 35

caudam antiqui ' penem ' vocabant , ex quo est propter similitudinem ' penicillus ; at hodie ' penis ' est in obscenis . ' at vero Piso ille Frugi in suis queritur adulescentis " peni deditos " esse . ' quod tu in epistula appellas suo nomine , ille tectius ' penem ; sed , quia multi , factum est tam obscenum quam id verbum , quo tu usus es . More...