adamsPage:102 × lemmas:adhuc ×

12 résultats.


Tertullien, De Anima, 19 Adams, p. 85

Sed ne illi quidem praetereundi qui uel modico temporis uiduant animam intellectu . perinde enim uiam sternunt postea inducendi eius sicut et animi , a quo scilicet proueniat intellectus . uolunt infantiam sola anima contineri , qua tantummodo uiuat , non ut pariter sapiat , quia nec omnia sapiant quae uiuant . denique arbores uiuere nec tamen sapere secundum Aristotelen , et si quis alius substantiam animalem in uniuersa communicat . quae apud nos in homine priuata res est , non modo ut dei opus , quod et cetera , sed ut dei flatus , quod haec sola quam dicimus cum omni instructu suo nasci . et si ad arbores prouocamur , amplectemur exemplum , siquidem et illis necdum arbusculis , sed stipitibus adhuc et surculis etiamnunc , simul de scrobibus oriuntur , inest propria uis animae . uerum pro temporis ratione remoratur coalescens et coadolescens robori suo , donec aetas adimpleat habitum , quo natura fungatur . aut unde mox illis et frutices inoculantur et folia formantur et germina inflantur et flosculi inornantur et suci condiuntur , si non in ipsis omnis paratura generis quiescit et partibus promota grandescit ? inde igitur et sapiunt unde uiuunt , tam uiuendi quam sapiendi proprietate , et quidem ab infantia et ipsae sua . uideo enim et uitem adhuc teneram et inpuberem intellegentem tamen iam opera sua et uolentem alicui adhaerere , cui innixa et innexa proficiat . denique non expectata rustica disciplina , sine arundine , sine ceruo , si quid attigerit , ultro ambibit , et quidem uiriosius amplexabitur de suo ingenio quam de tuo arbitrio . properat esse secura . uideo et ederas , quantum uelis premas , statim ad superna conari et nullo praeeunte suspendi , quod malint parietibus inuehi textili silua quam humi teri uoluntaria iniuria . contra quibus de aedificio male est , ut crescendo recedunt , ut refugiunt ? sentias ramos aliorsum destinatos , et animationem arboris de diuortio parietis intellegas ; contenta sua est paruitate , quam ex primordio prouidentissimi fruticis edidicit , timens etiam ruinam . has ego sapientias et scientias arborum cur non contendam ? uiuant ut philosophi uolunt , sapiant ut philosophi nolunt , intellegat infantia ligni , quo magis hominis ? cuius anima uelut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminae foueis commendata cum omni sua paratura pullulauit tam intellectu quam et sensu ? mentior , si non statim infans , ut uitam uagitu salutauit , hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse quod natus est , omnes simul ibidem dedicans sensus , et luce uisum et sono auditum et umore gustum et aere odoratum et terra tactum . ita prima illa uox de primis sensuum uocibus et de primis intellectuum pulsibus cogitur . plus est quod de prospectu lacrimabilis uitae quidam augurem incommodorum uocem illam flebilem interpretantur , quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu natiuitatis , nedum intellegens . exinde et matrem spiritu probat et nutricem spiritu examinat et gerulam spiritu agnoscit fugiens extranea ubera et recusans ignota cubilia , neminem appetens nisi ex usu . unde illi iudicium nouitatis et moris , si non sapit ? unde illi et offendi et demulceri , si non intellegit ? mirum satis ut infantia naturaliter animosa sit non habens animum et naturaliter affectiosa sit non habens intellectum . at enim Christus ex ore lactantium et paruulorum experiendo laudem nec pueritiam nec infantiam hebetes pronuntiauit , quarum altera cum suffragio occurrens testimonium ei potuit offerre , altera pro ipso trucidata utique eum sensit . More...


Suétone, Otho, 3 Adams, p. 198

item Poppaeam Sabinam tunc adhuc amicam eius , abductam marito demandatamque {demandatamque} interim sibi , nuptiarum specie recepit nec corrupisse contentus adeo dilexit , More...


Apulée, Metamorphoses, 5.11 Adams, p. 102

genuina simplicitate proque {proque} animi tui teneritudine non potueris , certe de marito nil quicquam vel audias vel respondeas : nam et familiam nostram iam propagabimus et hic adhuc infantilis uterus gestat nobis infantem alium , si texeris nostra secreta silentio , divinum , si profanaveris , mortalem . More...


Arnobe, Adversus Nationes \ Disputationum Adversus Gentes, 5.23 Adams, p. 69

tum deinde secreta rimantem [ feruenti nullas ] summotisque {summotisque} arbitris circumiectas prolibus diripientem membranulas feruentique {feruentique} adhuc matri uelut quasdam infulas eliciendae miserationis offerentem More...


Marcellus Empiricus, De medicamentis liber, book.33.68 Adams, p. 188

Si quem coire noles fierique {fierique} cupies in usu uenerio tardiorem , de lucerna , quae sponte extinguetur , fungos adhuc uiuentes in potione eius extingue bibendamque {bibendamque} inscio trade More...


Juvénal, Saturae , 4.9-4.10 Adams, p. 177

incestus , cum quo nuper vittata iacebat sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos . More...


Pétrone, Satyricon / Satirae, 106 Adams, p. 198

sed Lichas memor adhuc uxoris corruptae contumeliarumque {contumeliarumque} More...


Firmicus Maternus, Julius, De Errore Profanarum Religionum, 10 Adams, p. 30

audio Cinyram Cyprium templum amicae meretrici donasse — ei erat Venus nomen — , initiasse etiam Cypriae Veneri plurimos et uanis consecrationibus deputasse , statuisse etiam ut quicumque initiari uellet secreto Veneris sibi tradito assem unum mercedis nomine deae daret . quod secretum quale sit omnes taciti intellegere debemus , quia hoc ipsum propter turpitudinem manifestius explicare non possumus . bene amator Cinyras meretriciis legibus seruiit : consecratae Veneri a sacerdotibus suis stipem dari iussit ut scorto . Sebazium colentes Iouem anguem , cum initiant , per sinum ducunt : adhuc primi erroris uitia grassantur et quicquid homines perdidit colitur et funesti anguis callida ac malitiosa crudelitas adoratur . More...


Columelle, de Re Rustica, 7.6.3 Adams, p. 206

: quoniam immodicus libidinis , dum adhuc uberibus alitur , matrem stupro supervenit More...


Columelle, de Re Rustica, 7.6.3 Adams, p. 200

: quoniam immodicus libidinis , dum adhuc uberibus alitur , matrem stupro supervenit More...


Suétone, Domitianus, 22 Adams, p. 198

fratris filiam adhuc uirginem oblatam in matrimonium sibi cum deuinctus Domitiae nuptiis pertinacissime recusasset , non multo post alii conlocatam corrupit ultro et quidem uiuo etiam tum Tito ; More...


Juvénal, Saturae , 6.124-6.132 Adams, p. 103

, excepit blanda intrantis atque aera poposcit ; mox lenone suas iam dimittente puellas tristis abit , et quod potuit tamen ultima cellam clausit , adhuc ardens rigidae tentigine {tentigine} volvae , et lassata viris necdum satiata recessit , obscurisque {obscurisque} genis turpis fumoque {fumoque} lucernae foeda lupanaris tulit ad pulvinar odorem . More...